Datierung: [767–768]
Ego in Dei nomine Leutharus cogitans de Dei misericordia et de remedio anime genitoris mei, ut Deus omnipotens in futuro veniam faciat de peccatis suis, idcirco dono de rebus meis propriis ad loca sanctorum vel ad monasterium sancti Petri et sancti Willib(rordi), ubi ipse pontifex corpore requiescit, sed et Adelbertus abbas preesse videtur, hoc est portionem meam in villa cui nomen est Hagamathingas, sitam in pago Ardinense super fluvio Urvia, id est campos II et pratum I, totum et ad integrum, et ista omnia superius memorata tradimus atque transfundimus ad prefatum locum, ut abbas et successores sui et monachi, qui ibidem Deo die nocteque deserviunt, habeant, teneant atque possideant, ut ipsi exinde firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero hanc donationem infringere voluerit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XVII regnante Pippino rege.