Datierung: [726]
In Christi nomine. Oportet Christianos viam veritatis agnoscere, per quam creatori suo digne mereantur servire, ut oblatio elemosinarum eorum et devotio perveniat ad salutem, ipso Summo dicente: Date et dabitur vobis, et: Facite elemosinam et ecce omnia munda sunt vobisis. Idcirco ego in Dei nomine Clemens Willibrordus episcopus, cogitans casum humane fragilitatis, qualiter peccata mea possim abluere et, donante Domino, ad eterna gaudia pervenire, dono a die presenti donatumque esse perhennis temporibus volo, hoc est ad monasterium Epternacum, quod est constructum super fluvio Sura in pago Bedense, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et sancti Petri et Pauli aposrolorum et sancti Iohannis Baptiste vel ceterorum sanctorum, ubi ego ipse Clemens Willibrordus custos vel gubernator preesse videor, et, si Christo placet, corpus meum ibidem requiescere debet; hoc est quod dono vel trado ad ipsum sanctum locum Epternacum omnem rem vel villas seu mancipia, quemihi ingenui Franci pro anime eorum salute condonaverunt vel tradiderunt. Similiter illas res, quas domnus Pippinus mihi condonavit vel delegavit, seu matrona sua Blitthrudise, sive filius suus domnus noster Karolus maior domus. Quas res ipsas domno Carolo et a genitore Pippino tam me vivente quam de ista vita migrante pro eorum mercede condonaverunt; et illas alias res ex parte ego denomino vel homines qui mihi eas tradiderunt vel delegaverunt, id est ut et hec sollempniter scriptura pro temporum serie confirmare debeat. Et id sunt homines nominibus his nominati: Rohingus mihi condonavit vel tradidit ecclesiam aliquam que est constructa in Andverpo castello super fluvio Scaldeo in pago Renensium cum appendiciis suis, villas denominatas his nominibus: Bacwaldus, Wimilinchenno, Furgelarus, et in ipso castello Andwerpo terciam partem de illo theloneo. Et Heribaldus clericus mihi condonabat vel tradidit ecclesiam aliam in pago Marsum, ubi Mosa intrat in mare, cum appendiciis suis, et mariseum unde berbices nascuntur. Et Angilbaldus mihi condonabat vel tradebat villam que vocatur Wadradoch in pago Texandrio super fluvio Duthmala; et Ansbaldus mihi condonabat vel tradebat omnem portionem suam in villa que vocatur Husloth in pago Texandrio; et Berethdinda, Deo sacrata femina mihi condonabat vel tradebat omnem portionem suam in villa que vocatur Hocanschot in pago Texandrio; et Henricus mihi condonabat in villa que vocatur Replo, et Engilbertus mihi condonabat vel tradebat omnem portionem suam in villa que vocatur Henesloth in pago Texandrio. Item quod Engilbertus mihi condonabat vel tradebat villam integram que vocatur Alpheimpso in pago Texandrio. Item Ansbaldus clericus mihi condonabat vel tradebat villam que vocatur Diosna in pago Texandrio super fluvio Digena; et Thietbaldus mihi condonabat vel tradebat ecclesiam aliquam, que est constructa in villa Mulnaim que Araride vocatur cum appenditiis suis; et illuster vir Hedenus mihi condonabat vel tradebat omnem portionem suam in villa que vocatur Armistadi super fluvio Witheo in pago Turingie. Has res superius nominatas vel scriptas ego Clemens Willibrordus trado atque transfundo ad illam casam Dei superius nominatam Epternacum, vel ad illam sanctam congregationem fratrum ibidem Deo servientium, ea vero ratione ut quidquid de eisdem rebus superius nominatis facere decreverint, in omnibus habeant potestatem faciendi, ut et ibidem omni tempore pro nostra mercede vel seniore nostro Karulo maior domus seu eorum hominum, qui mihi suas res tradiderunt, proficiat in augmentis. Et illud nobis placuit inserendum, si fuerit ullus de heredibus vel proheredibus meis, seu quelibet opposita seu extranea persona, seu iuditiaria potestas que contra hoc testamentum vel donationem meam, quam ego Clemens Willibrordus episcopus sana mente pienoque consilio et devotione integra fieri iussi, venire aut agere vel eam infringere voluerit, et si ista karta ei ostensa ad relegendam fuerit presentata et sibi ipse exinde compescere noluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum angelorum et a liminibus ecclesiarum vel consortio Christianorum efficiatur extraneus, et habeat partem cum Iuda qui Dominum tradidit, et cum Dathan et Abyron, quos terra vivos deglutivit, et insuper inferat una cum socio fisco auri libras X, argenti pondus L coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat. Actum anno VI regnante Theoderico rege.