Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [zwischen 719 05 12 und 739 11]
Ausstellungsort: [Trier]

Ego in Dei nomine illuster vir Karolus, maior domus, filius Pippini quondam, cogitans casum humane fragilitatis, qualiter peccata nostra possimus abluere et donante Domino ad eterna gaudia pervenire. Idcirco donamus a die presente per hanc paginam testamenti nostri donatumque in perpetuum esse volumus fratribus in Epternaco Deo et sancto Willibrordo famulantibus, hoc est ecclesiam que est constructa in villa Felison nominata, in pago Kinnehim, in honore sancti Pauli apostoli dedicata, ubi vir apostolicus domnus et in Christo pater noster Willibrordus archiepiscopus pastor preesse videtur hoc est cassatus septem, qui ad ipsam villam aspicere vel deservire videntur, cum omnibus mansuris et omni peculiare et omnibus eorum quicquid habere dinoscuntur. Similiter terram arabilem bonarios XXX; etiam de silva totam decimam partem integram. Hec omnia superius intimata ad <mensam fratrum Deo et sancto Willibrordo in Epternaco servientium> tradimus atque delegamus perpetualiter in Dei nomine ad possidendum, et quicquid supradicti fratresvel <illorum ministeriales> elegerint, liberam et firmissimam in omnibus faciendi habeant potestatem. Si quis hanc traditionem a <sancto Willibrordo et a fratribus eodem sancto servientibus> abstrahere vel emutare voluerit, inprimis iram Dei et sancte Marie genitricis Dei <et sancti Willibrordi> omniumque sanctorum Dei incurrat, et cum Iude traditore paciatur supplicium eternum, et a liminibus regni celestis alienatus expellatur, nec ulla Dei super eum misericordia veniat. <De ecclesia Wesele, in eodem pago sita, eadem firmamus et anuli nostri sigillo signamus>.