Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [726]

In Dei nomine. Ego illuster vir Rohingus et coniunx mea Bebelina donamus ad sacrosanctam ecclesiam sancti Petri et Pauli apostolorum, quam domnus Amandus pontifex in Antwerpo construxit, ubi Willibrordus episcopus preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est villa nostra quae est constructa in pago Renensium super fluvio Huita, quae michi de paterno iure legibus obvenit in loco nuncupato Sprusdare cum omni integritate, et in alio loco de materno iure ad me pertinente, vocato Winlindechim, medietatem de casis, domibus, aecclesiis, mancipiis et omnibus pertinentiis tradimus atque transfundimuset cetera ut supra.