Datierung: [726] 10 20
Ausstellungsort: Weimodo regia villa
Credimus mercedis lucra conquirere, si aliquid de rebus nostris pro peccatis nostris redimendis sacerdotibus Dei conferimus.Igitur ego in Dei nomine Rauchingus et coniunx mea Bebelina donamus apostolico domino et patri Willibrordo episcopo donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est aecclesiam quae constructa est infra castrum Antwerpis super fluvium Schaldae, quam domnus Amandus pontifex in honore sancti Petri et Pauli apostolorum principum vel caeterorum sanctorum construxit. Et nos pro ipsa aecclesia vel quicquid ibidem aspicere videtur, venerabili viro Firmino abbati de monasterio Quortolodora locellum nostrum nuncupatum Tumme............ in concambio dedimus. Et nos postea a die presenti iam dictam aecclesiam una cum terris, domibus, aedificiis, acolabus, mancipiis, mansis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, adiacentiis, appendiciis ibidem aspicientibus, farinariis, gregibus cum pastoribus, mobilibus et immobilibus, re adquisita et inexquisita, totum et ad integrum, quicquid dici vel nominari potest, tam de dote quam de comparato vel de qualibet re ad nos noscitur pervenisse, nos a die presenti suprascripto domno Wilbrordo episcopo donamus atque tradimus. Et illud telonium quod ad partem nostram ibidem venerat, hoc est illam terciam partem ad integrum ei concessimus atque donamus, in ea ratione ut ibi thus vel luminaria debeant esse procurata, et presbiteri qui ibidem serviunt pro peccatis nostris Domini misericordiam debeant exorare, et ut ipse suprascriptus domnus Willibrordus ipsam aecclesiam vel quicquid ibidem aspicere videtur seu ipsum theloneum habeat, teneat atque possideat, dandi, commutandi vel quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem. Si quis vero – ut supra, et inferat fisco auri libras II, argenti pondo V. Actum est hoc Weimodo regia villa, cum fecit October dies XX, regnante Theoderico rege anno VI.