Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Dating: [721]
Place of Composition: Simmern (Sismere)

Ego Berta, Deo sacrata, et filius meus Chardradus [qui] et Harbertus donamus pro animae nostrae remedio vel salute ad basilicam sanctae Mariae et sanctorum Petri et Pauli apostolorum vel caeterorum sanctorum que aedificata est in monasterio Epternaco, ubi dominus et in Christo pater W(illibrordus) episcopus abbas esse videtur, vel monachis ibidem Deo servientibus, donatumque in perpetuum esse volumus et promptissima voluntate confirmamus, hoc est quod vocatur Creucchovilare in pago Bedensi super fluvio Prumia, tam casis quam curticlis, domibus, aedificiis, mancipiis, mobili et immobili, campis, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, omnia et ex omnibus, quantum in ipsa villa visi sumus habuisse, vobis tradimus atque transfundimus a die presente ad monasterium vestrum, ut semper vobis permaneant. Si quis verout supra et post excommunicationem: auri libras III, argenti pondo VIII coactus exsolvat. Actum publice in villa Sismere.