Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [709] 05 21
Ausstellungsort: Tilburg

In Christi nomine. Domino sanctissimo et dilectissimo patri Willibrordo episcopo Aengilbertus, filius Gaotberto quondam, donator. Dum leges et iura sinunt et convenientia Francorum est, ut de facultatibus suis quisque, quod facere voluerit, liberam habeat potestatem, et necesse est, ut quisque pro incerto huius vitae exitu de rebus suis aliquid ad Dei partem committat, ut per hoc indulgentiam facinorum suorum percipiat, idcirco ego Engelbertus, pro remedio animae meae seu retributione aeterna, aliquid tibi, domne pater et pontifex Willibrorde, de rebus meis donare decrevi. Quod et ita feci; hoc est in pago Texandriae, in loco nuncupante Alfheim, quod michi ex paterno iure legitime provenit, hoc est casatas XI cum sala et curticle meo, quem ad presens habere visus sum, cum mancipiis et omni peculio eorum. Hec omnia tibi a die presenti trado atque transfundo, cum omni integritate vel adiacentiis eorum, hoc est casis, curticlis, silvis, terris, pratis, pascuis et aratoria terra, aquis aquarumque decursibus, mobili et immobili, egressu vel ingressu et watrischafo. Haec omnia tibi do donatumque esse perhennis temporibus esse volo. Hoc habeas, teneas, possideas, tuisque [successoribus] ad possidendum relinquas, et quicquid exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse [quod absit, aut aliquis de heredibus aut proheredibus meis, vel quelibet opposita persona contra hanc donationis cartulam venire temptaverit et eam infringere conaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum angelorum, et a liminibus aecclesiae alienetur, partemque habeat cum Iuda et ultione Ananiae et Saphirae vel lepra Giezi percutiatur, et] insuper inferat tibi una cum cogente fisco auri libras quinque, argenti pondo X coactus exsolvat, et nec sic quod repetit evindicare valeat, sed firma et immobilis haec nostra donatio permaneat, adstipulatione subnixa. Actum publice Tilliburgis XII Kalendas Iunias. Anno XV Childeberti gloriosissimi regis. Et do tibi in pago Testerventi super Mosam, loco Birni, casatam unam cum omni peculio. Ego Vi[r]gilius presbiter scripsi. Aengilbertus. Verengatto frater eius. Paulus presbiter. Aldrao. Alduino. Nardgaoto. Egisgaro. Nanduiono.