Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [706] 05 13
Ausstellungsort: Saargemünd

Semper humana fragilitas casus inevitabiles debet perpendere, ut quandoquidem repentina supervenerit transpositio, non habeat in nobis quod puniat, sed inveniat quod coronet, iuxta mandatum Domini: Date et dabitur vobis, et illud: Facite elemosinam, et omnia munda sunt vobis. Idcirco ego in Dei nomine illuster vir Pippinus, filius Ansgisili quondam, necnon et illustris matrona mea Plectrudis, filia Huogoberti quondam, cogitantes casum humanae fragilitatis, qualiter peccata nostra possemus abluere et Deo donante ad aeterna gaudia pertingere, concedimus domno patri nostro viro apostolico Willibrordo episcopo de monasterio Epternaco, sito in pago Bedense super fluvio Sura, quod ipse, donante Deo, aedificavit in rebus proprietatis nostrae et unde ipse <beatus> Willibrordus testamentum confirmavit, ut sub nostra defensione haberemus ac heredum nostrorum. Unde placuit nobis, ut apostolico patri nostro Willibrordo ipsum monasterium confirmaremus. Quod ita et fecimus eo modo, ut ibidem fratres peregrinos vel alios Deum timentes congreget, ut ibidem secundum ordinem sanctum degere et conversari debeant. Et illud ibidem nobis placuit inserendum, ut cum ipse <beatus> Willibrordus de hac luce migraverit, ipsi fratres quem ex semetipsis elegerint, sibi constituant abbatem ea ratione, ut heredibus nostris in omnibus fidelis appareat, et ibidem secundum ordinem sanctum degat, et sub nostro mundiburdio vel defensione persistant. Et si quis Deum timens, tam de parte nostra quam et de reliquis hominibus, de suis rebus ad ipsum monasterium condonare et confirmare deliberaverit, vel quicquid ibidem, Deo inspirante, de collatis bonis obvenerit, Deo propitio, eis proficiat in augmentis. Si quis vero, quod minime credimus esse futurum, si fuerit ullus de heredibus aut propinquis nostris, seu quaelibet extranea aut opposita persona, quae contra hanc nostram confirmationem, quam nos pro divino intuitu vel animae nostrae remedio fieri aut firmare rogavimus, venire voluerit aut infringere, et ista carta ei ostensa fuerit ad relegendum, et se ex hoc compescere noluerit, inprimitus irae Dei omnipotentis incurrat offensam, et a liminibus sanctorum efficiatur extraneus, et insuper inferat partibus eiusdem loci et fratribus tunc tempore ibidem servientibus, aut cui litem intulerit, tantum et aliud tantum, quantum res ipsae eo tempore emelioratae valuerint, et insuper inferat cum socio fisco auri libras X, argenti pondo XX coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens confirmatio ad instar testamenti cum stipulatione adnixa omni tempore firma stabilitate capiat firmitatem. Actum Gamundias publice sub die III Idus Maias. Anno XII regni domini nostri Childeberti gloriosissimi regis. Pippinus et Plectrudis. Droda. Chugobertus. Gerbaldus. Bernarius. Constantinus. Iosephus episcopi. Wintharius. Agione. Remedius. Bainingus iussus a Pippino et Plectrude scripsi. Hardoino.