Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [710] 07 29
Ausstellungsort: Chelles–sur–Marne

In Christi nomine. Domino sanctissimo et venerabili patri Willibrordo episcopo Bertilindis, filia Wigibaldi, consecrata Deo, donatrix. Quisquis ad Dei partes vel ad loca sanctorum aliquid de rebus suis dare vel delegare voluerit, hoc solempni scriptura firmetur, ut pro temporum serie fides rata atque probata celebretur. Quod et faciendum aestimans, et considerans huius vitae incertum fragilemque statum, aliquid tibi de rebus meis, domne pater et pontifex, pro remedio animae meae seu orationum tuarum inmarcessibili fructu donandum decrevi. Quod et ita feci; dans tibi in pago Texandrensi, loco Hoccascaute super fluvio Dudmala, quod michi mater mea Oadrada hereditario iure legitime reliquit, hoc est casatas V cum sala et curticlee meo quod ad presens habere visa sum, cum mancipiis V et uxoribus et infantibus eorum. Hec omnia tibi a die presenti pro mercedis meae augmento dono ac de mea in tuam transfundo potestatem cum omni peculiari eorum, hoc est casis, curticlis, silvis, terris, pratis, pascuis et aratoria terra, aquis aquarumque decursibus, farinariis, mobili et immobili, cum ingressu et egressu et watriscafo, et vasallos sex cum tribus puellis, et silvam in loco Hulislaum, et quicquid michi ibidem legitime provenit; et in alio loco dicto Heopurdum terras et silvas, et quicquid ex matre mea ibi possidere visa sum. Hoc tibi do donatumque esse perhennis temporibus volo. Si quis vero, quod futurum esse non credout supra. Actum publice loco Cale IIII Kalendas Augusti. Anno XVI regni domini nostri Childeberti gloriosissimi regis. Cum testibus: Ansbaldo, Folcbaldo, Aengelberto, Rotberto, Adlefo, Werengato, Nanduino, Wigberto. Ego Laurentius presbiter, rogante Bertilinde illustri femina atque Deo consecrata virgine, scripsi et subscripsi.