Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [704] 05 08
Ausstellungsort: Trier

Domino sancto et in Christo apostolico patri Willibrordo episcopo Ermina in Christo Deo sacrata abbatissa donatrix. Quicquid unusquisque homo de rebus suis ad loca sanctorum vel servorum Dei spontanea voluntate condonaverit, hoc sibi apud Deum mercedis premium creditur in Dei nomine recipere in futuro. Idcirco ego Irmina dono vobis ad monasterium vestrum Epternacum, quod nos a novo construximus, situm super fluvio Sura, donatumque esse volumus in perpetuum ad possidendum, hoc est vineam infra muros Treveris civitatis ad crucem, quod nobis Engela Deo sacrata per cartulam donationis condonavit, plus minus centuas tres, ab uno latere Folcobertus et ab alio heredes Mummolitti, et de tercia parte via publica; sub ea conditione ut quicquid a die presenti vos vel pars monasterii exinde decreverit, faciendi liberam et firmam in omnibus habeatis potestatem, et nullius ex hoc repeticionem vereamini. Si quis vero, quod fieri non credimus, tam ego quam aliquis de heredibus aut coheredibus meis vel quaelibet opposita persona contra hanc cartulam donationis venire conatus fuerit aut eam irrumpere voluerit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat, et insuper inferat fisco auri libram unam, argenti pondo duo, nec sic quod repetit, ullatenus valeat evindicare, manente nichilominus firmitate. Actum Treberi sub die VIII Idus Maias. Anno X regni domini nostri Childeberti regis. Ego Warenbertus presbiter, rogante in Christo Deo sacrata Ermina abbatissa et ex permisso senioris mei Huncionis presbiteri et ammanuense, hanc cartulam donationis perscripsi, et ipsa subter manu propria [una] cum testibus firmavit, et qui subscriberent vel signarent, in presenti rogavit. Ego Ermina subscripsi. Dagoinus. Radobertus. Gaucebertus. Quiltarius. Magnobertus. Huncio, in Christi nomine presbiter.