Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [704] 05 08
Ausstellungsort: Trier

Dominoa sancto et in Christo apostolico patri Willibrordo episcopo Ermina in Christo Deo sacrata abbatissa donatrix. Quicquid unusquisque homo de rebus suis ad loca sanctorum et servorum Dei spontanea voluntate condonaverit, hoc sibi apud Deum mercedis premium credit recipere in futuro. Idcirco ego Irmina dono vobis ad monasterium vestrum Epternaco, quod nos a novo construximus, situm super fluvio Sura, in honore sanctae Trinitatis vel sanctorum [Petri et Pauli apostolorum caeterorumque sanctorum], donatumque in perpetuum esse volo ad possidendum, hoc est, quantumcumque a die presenti in villa Staneheim, sita super Suram, mea possessio vel dominatio est, tam domibus quam aedificiis, mansis, mancipiis, vineis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, sub ea conditione ut quicquid a die presenti vos vel pars monasterii exinde facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem faciendi et nullius repetieiones ex hoc habere vereamini. Si quis vero, quod fieri non credimus, tam ego quam aliquis de heredibus aut coheredibus meis vel quelibet opposita persona contra hanc nostrae donationis cartulam venire conatus fuerit aut eam irrumpere voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et insuper inferat fisco auri libram unam, argenti pondo duo, nec sic quod repetit ullatenus possit evindicare, manente nichilominus firmitate. Actum Treveri VIII Idus Maias. Anno X Childeberti regis. Ego Huncio, in Christi nomine presbiter, rogante domna Irmina abbatissa, hanc cartulam donationis perscripsi, et ipsa subter manu propria [una] cum testibus firmavit. Ego Irmina [hoc testamentum a me factum] relegi et subscripsi. Basinus episcopus. Radobertus. Dagoinus. Leodoinus presbiter. Gaucebertus. Garibertus. Magnobertus. Quitario. Trasebertus. Waltarius diaconus. Bobo.