Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [704] 10 01
Ausstellungsort: Bettingen

Domino vere sancto et apostolico patri Willibrordo episcopo Aengilbaldus, filius Hildiboldi quondam, donator, salutem in Domino. Dum quisque in presenti seculo conversare videtur, cogitare necesse est, qualiter animam suam de peccato et paena aeterna liberare debeat. Idcirco ego Aengilbaldus, pro salute animae meae vel requie sempiterna, trado tibi Willibrordo episcopo terram in loco vel villa nuncupante Waderlo super fluvium Dutmala, cum omnibus que ibidem hereditario iure vel laboratu legitime possidere visus sum, totum a die presenti tibi trado atque in tuam potestatem transfundo; id est tam terras aratorias cum campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, et silvam ad eundem locum pertinentem, et VIII casatas cum hominibus et mancipiis et cum omni peculio suo. Haec omnia a die presenti tibi dono donatumque perhennis temporibus esse volo, ut habeas, teneas atque possideas tuisque ad habendum derelinquas, et quicquid exinde facere volueris, liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, heredum vel prohe redum meorum vel quelibet opposita persona contra hanc donationis cartulam venire temptaverit et eam infringere conaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum angelorum, et a liminibus aecclesiae alienetur, partemque habeat cum Iuda, et ultione Ananiae et Saphirae vel lepra Giezi percutiatur; insuper inferat fisci iuribus auri libram unam, argenti pondo X, nec sic quod repetit evindicare valeat, sed firma et immobilis haec donatio perhennis temporibus permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in loco Bettinum coram testibus. Anno X regni domini nostri Childeberti gloriosissimi regis, sub die Kalendas Octobris. Ego Aengilbaldus hanc cartulam relegi et confirmavi. Onsbaldus, Eburvines, Edilhardes, Rotbertes, Folcbaldes, Etrele, Eutlinde, Bertlinde subscripserunt. Ego Elduinus presbiter, rogante Aengilbaldo viro illustri, scripsi et subscripsi, signumque crucis adfixi. +.