Datierung: [704] 05 01
Ausstellungsort: Würzburg
In Christi nomine. Dum in presenti vita quisque conversari videtur et hanc caducam vitam morte finiendam vigilanti mente perspexerit., cogitare debet, quatinus animae suae in futuro apud Deum mercedem et refrigerium, dum ipse vivit, conquirat. Idcirco ego Hedenus, vir illuster, una cum coniuge mea clarissima Theodrada aliquid de rebus nostris pro amore Christi et remissione peccatorum nostrorum et mercede futura Deo et domino patri nostro in Christo Willibrordo episcopo dare disposuimus. Quod et ita fecimus; id est curtem nostram in loco nuncupante Arnestati super fluvio Huitteo cum omni integritate sua, id est casis, curticlis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobili et immobili, mancipiis, iumentis, vaccariis pastoribus, porcariis et quicquid ad ipsam pertinere videtur, a die presenti totum ad integrum in tuam potestatem, domine pater venerande, trado atque transfundo, ut habeas, teneas atque possideas et cui volueris in Dei nomine dimittas. Et in castello Mulenberge donamus tibi tres casatas cum mancipiis una cum omni peculiari eorum et centum diurnales, id est iugera de terra aratoria... propter aquam et ligna trahenda. Et in curte nostra alia, nuncupante Monhore, donamus tibi VII hobas et VII casatas et CCCCtos diurnales de terra, et tertiam partem de silva ad eandem curtem pertinente, et prata ad L carradas secandas et porcarios duos cum L porcis et vaccarios duos cum XII vaccis. Has casatas ibidem manentes cum omni peculio vel laboratu eorum, quod habent vel habere noscuntur, totum tibi ad integrum trado. Has res omnes superius intimatas tibi domino et patri in Christo nostro damus donatumque esse perhennis temporibus volumus, ut habeas tuisque habendum derelinquas, vel quicquid exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem. Si quis vero; quod futurum esse non credo, nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus aut proheredibus nostris contra hanc donationis nostrae cartulam venire temptaverit, et eam infringere voluerit, et tibi de istis iam dictis rebus aliquid quasi hereditario iure auferre conaverit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum angelorum, et a liminibus aecclesiae Dei vel communione sanctorum extraneus efficiatur, et lepram Gyezi vel percussionem Ananiae et Saphirae consequatur, partemque habeat cum Iuda Schariothe qui Dominum tradidit, et insuper inferat tibi una cum cogente fisco auri libras V, argenti pondo XV, et nec sic quidem quod repetit evindicare valeat, sed frustrata eius vanitate, haec carta perhennis temporibus firma et immobilis permaneat, astipulatione subnixa. Actum publice in castello Virteburch, sub die Kalendas Maias, anno X regni domini nostri Childeberti gloriosi regis. Ego Laurentius indignus presbiter, iubente domno Hedeno duce viro illustri, hanc donationis cartulam scripsi et in Dei nomine subscripsi. Ego Hedenus hanc donationis cartam a me factam et ante me lectam propria manu firmavi et subscripsi cum Theodrada. Ego Thuringus filius Hedeni donationem patris mei firmavi. +. Rochus. Doda.