Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Anno ab incarnatione dominica DCCC. regnante domno Carolo serenissimo cesare augusto facta est conventio et unanimitas precum huius scilicet sancti Galli et Augensis coenobii sub abbatibus, videlicet domno Werdone atque Waltone. Qui primitus cum fratribus ex utroque loco in hac communione consentientibus instituerunt, ut quandocumque frater aliquis obierit et loco vel senioribus ibidem commorantibus annuntiatum fuerit, eo die presbiteri tres missas et ceteri fratres pro eo psalterium ac celebrationem vigiliae decantent communisque oblatio ab omnibus fiat. Item in die septimo XXX psalmos, tricesimo autem presbyteri omnes pro eo unam missam et ceteri L psalmos impleant. Ceterum vigilias pro defunctis in capite singulorum mensium ex more iugiter celebremus, in quibus vigiliis omnium simul defunctorum fratrum, qui in nostro consortio coadunati sunt, commemoratio fiat eoque die commemoretur et nomen nuper defuncti fiatque oblatio omnium fratrum simul, tam pro illo quam et generaliter pro omnibus. Et post haec unusquisque presbiter cantet unam missam et ceteri fratres L psalmos. Preter haec quoque semel in anno sub die XVIII. kaI. decembris commemoratio omnium simul fiat pro annuali singulorum videlicet defunctorum memoria, ipsoque die presbyteri ternas missas et ceteri fratres psalterium decantent ac celebratio vigiliae communisque oblatio ab omnibus 15 fratribus fiat.

Post huius denique orationis gratam communionem anno ab incarnatione dominica DCCCXLVI, regnante Hludowico gloriosissimo rege, sub Crimaldo abbate, facta est eadem conventio superiori capitulo prenotata inter istud coenobium et alia tria, unum sancti Columbani Bobii fluminis gloriosi nomen tenens, alterum Desertinense a vicinitate Alpium vocabulum trahens, tertium Schinense claro vocabulo lucens. Ita videlicet, ut nunc ac deinceps omni tempore series precum superius ex caritate vera compositarum ratum inter haec sanctissima loca teneat conexionem, sed neque finem habeat, nisi caritatem solam.

Item novissimis temporibus eiusdem Grimaldi, hoc est anno dominice incarnationis circiter DCCCLXV., factus est idem consensus inter hoc et Campidonense monasterium Karomanno abbate ipsius et caeteris senioribus id ipsum impetrantibus.