Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: 890 05 20–890 11 25
Ausstellungsort: Rötis

In Christi nomine. Ego Himilthrud cogitans incertitudinom presentis vitae cum manu advocati mei Heribaldi trado ad monasterium sancti Galli, cui nunc venerabilis abba Salomon preesse dinoscitur quicquid hodierna die visa sum [hab]ere in illis locis quae mihi vir meus Plasius in dotem dedit. Hoc est in Sulles et in Calcaires, in [Plod]anes et in Uenusta valle, in viis et inviis, in arvis, silvis, alpis, aquis, aquarumque decursibus, cultis [et] incultis, mobilibus et inmobilibus vel quicquid dici aut nominari potest, omnia videlicet ex integro trado at[que] transfundo ad predictum monasterium, ea videlicet racione ut easdem res ad me recipiens censum unius d[enarii] inde persolvam ad ecclesiam sancti Martini sitam in loco qui dicitur Rautines, et quando cum que redimere voluero cum XL. solidis in argento sive in cavallis, aut in armentis aut in pannis novis redimendi licentiam habeam ad predictam ecclesiam. Quod si ego non redimero tunc filius meus Richarius aut propinqui heredes Plasii viri mei easdem res cum supradicta peccunia, hoc est XL. solidis redimendi licentiam habeant. Si autem illi non redimerint tunc supra dictae res ex [i]ntegro redeant ad supradictum monasterium. Actum in loco, qui dicitur Rautines. Presentibus istis quorum hic signacula continentur: Signum Himilthrudae et advocati eius Heribaldi, qui hanc traditionem patraverunt. Signum et aliorum testium: Signum Meroaldi. Signum Vuanzonis. Signum Pauli. Signum Aldulfi. Signum Lionciani. Signum Cimonis. Signum Antegani. Signum Johannis. Signum Vnnonis. Signum Martini. Signum Libvcii. Signum Frecco. Signum Quintelni. Signum Lucii. Signum Liuperti. Signum Iohannis.

[Ego i]taque Engilbertu[s] indignus monachus et subdiaconus in vice Vuiniberti praepositi scripsi et subscri(ST.)psi.

Notavi diem mercurii. Annum III Arnulfi regis, sub Ruadolfo duce Retianorum.