Victor humilis episcopus Curiensis, fidelis orator vester, offert vobis de praesenti anno missas speciales mille et psalmorum psalteria mille, petensque quasi vestris prostratus vestigiis, ut ob amorem omnipotentis dei vestraeque mercedis augmentum rememorare dignemini, quam sepius ad vestram clementiam proclamavimus nos indigni, sed et cuncti sacerdotes fideles oratores vestri nobiscum, eo quod iuste absque voluntate vel iussione bone memoriae genitoris vestri vel vestram et absque iudicio ullo, tantum per violentiam, sedis illa Curiensis esset distructa et ab hominibus pene legibus aliena. Vosque, piissime, haec audientes decrevistis missos vestros illo dirigere, qui hoc diligenter inquirerent et quod iniuste actum esset emendarent; sed nostris inpedientibus peccatis nec missus ad nos venit ullus nec emendatio nulla est facta. Latet vobis nescientibus ipsa malicia, sicut actenus fuit, nosque servuli vestri, licet cum magna tribulatione, expectantes sumus verissimam promissionem vestram atque consolationem, quando vobis divina pietas inspirare dignetur, ut hoc emendare dignemini, quia magna est exinde necessitas; et si factum fuerit, sanctissime imperator, ad magnum credimus vobis proficere mercedis augmentum.