Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Audiat piissimi imperatoris clementia vocem proclamationis servi sui Victoris episcopi ... et cunctorum sacerdotum Curiensis pagelli. Qui magna constricti necessitate aliqua vestris clarissimis auribus nuntiare praesumimus. Distructa domus ac depraedata est sancta Curiensis ecclesia, et ab omnibus legibus sola sub sacro vestro regimine habetur aliena. Nullus quidem ibi est ut decet canonicus ordo. Distructa est paene omnis religionis antiqua institutio. Distructa sunt synodochia vel pauperum susceptiones. Extincta est elymosina praediscessorum regum, parentum scilicet vestrorum, vel vestra, seu et religiosorum hominum, qui sanctas ecclesias ex propriis facultatibus fundaverunt. Quae distructio vel preda post illam divisionem, quam bonae memoriae genitor vester inter episcopatum. et comitatum fieri praecepit, et nos longo tempore ab .ipso fuimus vestiti, subito a Roderico et suo pravo socio Herloino post acceptum comitatum facta est et adhuc ita permanet. Nulla ratio nostra ab eis fuit suscepta. Nullum scriptum nostrum saltim audire dignati sunt. Tulerunt, domine, omnes ecclesias in circuitu sedis nostrae, quae antiquitus semper ab episcopis fuerunt possesse, et in praedicta sede diebus singulis officia celebrabant. Nec etiam illud sacratissimum corpus beati Lucii confessoris nobis reliquerunt, qui ... ipsam civitatem de diabolico errore ad cultum veri die praedicando convertit. Tulerunt et reliquas ecclesias vel curtes, servos et ancillas, et omnia in quibus illorum animus delectabat. Animadvertat nunc sancta pietas vestra, qualiter se res haec habet. Ducente siquidem XXX et eo amplius ecclesiae sunt infra parrochia nostra, ex quibus non amplius quam sex baptisteria, et viginti quinque minores tituli ad episcopatum remanserunt, et ipse male depraedata. Sunt ibidem sanctorum corpora quinque, ex quibus nec unum quidem habemus, Monasteria similiter quinque, ex quibus duos tantum ad nutriendum habemus puellarum, et de hoc, quod nobis perparum remansit, potestatem pleniter non habemus. Qualiter vero nobis vel sacerdotibus nostris nunc vivendum sit ignoramus, quia in nullo ministerium nobis commissum secundum canonicam auctoritatem pleniter perficere possumus, et nisi miseratio vestra ad augmentum suae mercedis hoc aliter quam quod nunc est ordinare dignata fuerit, episcopatus ibidem ministerium peragi a quolibet difficile poterit. Ipse namque ecclesiasticae res, quae ad episcopatum legibus pertinent, et de quibus nos auctoritatem firmam habemus et nobis iniuste abstractae sunt, ab aliquibus iam per vestrum preceptum ad proprietatem tenentur, quod vobis omnino celatum credimus. Nos tamen hoc vobis celare ausi non sumus propter ministerium nobis iniunctum, et fidem quam erga vos deo nos adiuvante inlaesam in omnibus conservare cupimus. Nunc quidem, domine, ac si vestris omnes provoluti vestigiis iterum petimus, ut pro amore dei digneris eiusdem sanctae matris ecclesie, cuius te tutorem ac defensorem ubique scimus esse promptissimum, advocatus esse et iudex, qualiter temporibus vestris ad suam possit pervenire iustitiam, quia nullus est in terra illa, qui possit nobis prestare solatium nisi dei primitus et vestra nos defendat clementia. Haec vero, domine, quae in superioribus sunt adnotata, si adprobare vultis, utrum vera sint an non, mittite si placet deo primitus et animae vestrae, missum fidelem qui abiecto omni terreno timore et saecularium hominum amicitias studiose inquirat per obtimos viros terrae illius, quanta ac qualia ibidem latent mala. Cognoscetis tunc certe non aliter quam vera nos vobis denuntiasse. Inquirat etiam si iubet misericordia vestra ob amore dei genetricis Mariae predictus missus res ecclesiasticas ad iam dictum episcopatum pertinentes et ad vestras perducat aures. Vestra siquidem celsitudo atque misericordia de hoc- dispositura erit, prout optime novit. Illud nobis tunc sufficit quod vobis placet, in tantum, ut in tali non simus tribulatione vel periculo constituti. Et ut de hoc quod per largitatem vestram nobis conceditur habendum firmitatem vestram, ob vestrae mercedis augmentum habere mereamur, sicuti ceteri in regno vestro merentur habere ecclesiastici meique ordinis viri, et liceat nobis absque contentionibus pravis atque dissensionibus deo servire et pro vobis fideliter orare.