Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Hochzeitsgabe verschiedener Güter

Hochzeitsgabe (cessio) verschiedener Güter durch einen Mann an seine Braut, mit Ankündigung der Eintragung der Gabe in die gesta municipalia

[Ohne Titel]

| Dum Dominus omnipotens,creaturcaeli et terrae, iuxta quod legitur, in principio masculum et femina cupolae consorcium sociavit, dum dicitur Non est bonum homine esse solum, faciamus ei adiutorem similem sibi “; infundetque benedictioneCrescitae“, inquid tamquam, „ et multiplicatae et dominamini cuncta reptilia, que sub caelo sunt“; et salvator intonuitQuam ob rem relinquid homo patrem et matrem et adherebit uxore suae, et erunt dui in carne una“; et spiritus sanctus per sagrorumimperatorum sensitauctoritas,ut non inceste vel inlicitae ad procreandum humani generis coniunctio fiat. Hoc consultum est, utquicumque liberta persona de rebus propriis facultatis suae aliquid conferrae voluerit, hoc per seriem scripturarum laudabiliter debeat esse adlegatum adque subter firmatum,qui hac conditione et iurae postulatpraeturium et gestis requirit municipalibus.

Idcirco ego in Dei nomenille. Dum non abetur incognitum, quod ego te, dulcissima sponsa mea illa, per voluntate parentum tuorum sponsata habeo et, se Christo placuerit, ad coniugium te sociarae dispono, propterea pro amorae dulcidinis vel osculum paciscedo tibi a diaepraesentae cessumque in perpetuum | esse volo etde meo iurae in iurae etdominationis tuae trado adque transfundo; hoc est res proprietatis meas, sitas in pago Biturigo, invigarias illas et illas, in villa cuius vocabulum est illa, quantumcumque ibidem visus sum aberae, trespartis; similiter et in villa cuius vocabulum est illa; similiter et in villa illa; pari modo et in vigaria illa, in villa noncupante illa; simili modo in vigaria illa, in villa illa. Haec omnia in ista loca superiusconpraehensa tantaspartis, tam de alodaegenetorum meorum quam et de adtracto, vel de quacumque modo ad me noscitur pervenisse;te, dulcissima sponsa mea,[per] hanc cessionem unacum ipsas auctoritatis ante diae nupciarumvel in diaeintegras ipsas partis, de quacumque mea est possessio, publicae trado adque transfundo, cum casis, aedificies, curtiferis; et caedo tibi de mancipiaill[um] et ill[um], de peculiaribus vero quadrupedia, greges armentorum duus cum ipso armesario,caballus tantusstratura condigna, paria tantas de boves ad laborandum cum eorum escasso, waccas grege unocum eorum sequentes, vervices greges quattuor,sodes greges quattuor;dratpalia, lectus vestitus tantus,vest[it]us/muliebrum condignum cumpalius stauracius tantus,eramenaria, auri et argenti insolidoscutensilia,ferrementum, | vel quicquid in domibusnubilioranecessaria sunt,usum totum cum integritatis, quem dinumerarae per singulumlongum est. Haec superius omniaconpraehensa te, iamdicta sponsa mea, ante diesnuptiarumvel in diaetibi publicae trado adque transfundosolemniter; liberum exinde fruaris arbitrium et dominationefaciendo, quod elegeris. Licet namque in cessionibus poena adnecti minime sit necessitas inserendi,[s]et pro studium firmitatis mihi placuitinadserere: Si quis vero, quod absit, ullus de heredibus vel coheredibus meis vel quislibet ulla interposita persona contra hanc cessione dicerae aut agerae vel resultarae aut infrangere voluerit, vel quislibet causatione suscitaraepraesumpserit, quis fecerit, parte, cui adtemptat, unacum sacratissimo fisco aurilibrasx[a]ut ponderae argenti[conponat], et haec cessione a me facta omni temporae inviolabilis obteneat firmitatem. Et utmos et lex est, gestis municipalibus volo esseadlegati adque adfirmata.

Stipulatione adnixa.