Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Hochzeitsgabe verschiedener Güter

Hochzeitsgabe (cessio) verschiedener Güter durch einen Mann an seine Braut, mit Ankündigung der Eintragung der Gabe in die gesta municipalia

[ohne Titel]

| Dum Dominus omnipotens, creatur caeli et terrae, iuxta quod legitur, in principio masculum et femina cupolae consorcium sociavit, dum diciturNon est bonum homine esse solum, faciamus ei adiutorem similem sibi“; infundetque benedictioneCrescitae“, inquid tamquam, „et multiplicatae et dominamini cuncta reptilia, que sub caelo sunt“; et salvator intonuitQuam ob rem relinquid homo patrem et matrem et adherebit uxore suae, et erunt dui in carne una“; et spiritus sanctus per sagrorum imperatorum sensit auctoritas, ut non inceste vel inlicitae ad procreandum humani generis coniunctio fiat. Hoc consultum est, ut quicumque liberta persona de rebus propriis facultatis suae aliquid conferrae voluerit, hoc per seriem scripturarum laudabiliter debeat esse adlegatum adque subter firmatum, qui hac conditione et iurae postulat praeturium et gestis requirit municipalibus.

Idcirco ego in Dei nomen ille. Dum non abetur incognitum, quod ego te, dulcissima sponsa mea illa, per voluntate parentum tuorum sponsata habeo et, se Christo placuerit, ad coniugium te sociarae dispono, propterea pro amorae dulcidinis vel osculum pacis cedo tibi a diae praesentae cessumque in perpetuum | esse volo et de meo iurae in iurae et dominationis tuae trado adque transfundo; hoc est res proprietatis meas, sitas in pago Biturigo, in vigarias illas et illas, in villa cuius vocabulum est illa, quantumcumque ibidem visus sum aberae, tres partis; similiter et in villa cuius vocabulum est illa; similiter et in villa illa; pari modo et in vigaria illa, in villa noncupante illa; simili modo in vigaria illa, in villa illa. Haec omnia in ista loca superius conpraehensa tantas partis, tam de alodae genetorum meorum quam et de adtracto, vel de quacumque modo ad me noscitur pervenisse; te, dulcissima sponsa mea, [per] hanc cessionem unacum ipsas auctoritatis ante diae nupciarumvel in diaeintegras ipsas partis, de quacumque mea est possessio, publicae trado adque transfundo, cum casis, aedificies, curtiferis; et caedo tibi de mancipia ill[um] et ill[um], de peculiaribus vero quadrupedia, greges armentorum duus cum ipso armesario, caballus tantus stratura condigna, paria tantas de boves ad laborandum cum eorum escasso, waccas grege unocum eorum sequentes, vervices greges quattuor, sodes greges quattuor; dratpalia, lectus vestitus tantus, vest[it]us muliebrum condignum cum palius stauracius tantus, eramenaria, auri et argenti in solidos c utensilia, ferrementum,/ | vel quicquid in domibus nubiliora necessaria sunt, usum totum cum integritatis, quem dinumerarae per singulum longum est. Haec superius omnia conpraehensa te, iamdicta sponsa mea, ante dies nuptiarumvel in diaetibi publicae trado adque transfundo solemniter; liberum exinde fruaris arbitrium et dominatione faciendo, quod elegeris. Licet namque in cessionibus poena adnecti minime sit necessitas inserendi, [s]et pro studium firmitatis mihi placuit inadserere: Si quis vero, quod absit, ullus de heredibus vel coheredibus meis vel quislibet ulla interposita persona contra hanc cessione dicerae aut agerae vel resultarae aut infrangere voluerit, vel quislibet causatione suscitarae praesumpserit, quis fecerit, parte, cui adtemptat, unacum sacratissimo fisco auri libras x[a]ut ponderae argenti[conponat], et haec cessione a me facta omni temporae inviolabilis obteneat firmitatem. Et ut mos et lex est, gestis municipalibus volo esse adlegati adque adfirmata.

Stipulatione adnixa.