Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Bittschreiben einer Frau an König Karl in einer Eigentumsangelegenheit

Schreiben einer Frau an König Karl mit der Bitte, die trotz königlichem Schutzbrief durch mehrere königliche missi erfolgte Wegnahme von ihr durch Erbe zugefallenen Besitzungen zu untersuchen und sie in ihr Eigentum wiedereinzusetzen.

SI CUM REGELICIENTIAM LOQUI NON ABUERIS QUALES SERMONES IN MANU EIUS MITTAS SECUNDUM TUAM RACIONEM

Piissimo ac serenissimo domino meo Carolo, excellentissimoagusto.

Auribus vestrisservos vesterille perducere conpellitnecessitas, quantumpassus sum malicia,incontradictum | vel sine iudicio. Venerunt itaqueTh[adu]lfus, Th[...]g[...][...]libet dicentes, quod ex iussione vestra missi vestri fuissent et per mala ingenia atque forcia mihi res proprietatis meae tulerunt, quaelegitime atque iurae hereditario mihi obvenerunt, et Ioseph episcopo mihi tradere conpulerunt; et aec omnia per mala ingenia atquecontrarietate. Ego alium defensorem praesentaliter manifestare non potui, nisi vestrae regalis clementiae cartam mundburalem ostendi, et mihi nihil profuit, sed, ut dixi, per ingenia mala adque volontate pessima eicientes me de ipsa hereditate. Et ego ancilla vestracaeleravi advesti[gi]a pietatis vestrae properare, ut misericordia vestra me exinde dignasset adiuvare, quia antea nec in ratione exinde fui nec interpellata responsum dedi. Vestra pietas hoc emendare conpellat, qualiter elimosina atquemercis seumundeburdum vester semperadcrescat.

Domine mi rex, cognitum sit regali clemenciae vestrae, quia ipsa hereditate vobis tradere volebam, quando mihi haec malignitas adcrevit incontra rationis | ordine; sicut pietas vestra potest cognoscere, si fuerit missus, qui veraciter hoc faciat investigare. Peto namquae pietati vestrae, ut exinde revestita fuissem,et per misericordia vestra talem missum habuissem, qui mihi exinde in locum protectionis vestrae defensare et munburire fecisset, qualiter pietati vestrae interveniente exinde recuperata fuissem. Post Deum et sanctis spei meae continet plenitudo regalis. Et si de ipsa causa revestire mefaci[a]t misericordia vestra,si[c] quis postea per legem et iusticiam hoc superet. Haec mihi maxima pars dolori advenit, quando nec ad vestrum opusfueruntrevocatas nec mihi, ancillae vestrae legitimedimissas.