Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

ITEM ALIO INDICULO AD AMICO NOSTRO

Auctoritas nostra caritas dicitur;quem nos uterque certum estquerere tibi. In omnibus non tarde agnosco, sermonesque tuos dulces invenimus. Breviter dico, que longe exquiro, meque per omnia tu dicis honorabile,quia credo, hoc corde desideras, quod semper mea crescat laudatio. Caelum et terram ipse qui fecit meam agnuscit voluntatem: reddere tibi que opto caritatis; impleam; velut est mirum amicis tenere; denuo quoque suscipe epistolam meam. Facinus ille monitus tibi, Andreas, laudatis sermonibus; lascivum fuit remittere apices. Exinde queso te, que indulgentia agnusce, peto! Quemadmodum cupio tibi iam factis utile implere. Sermo non indiget, quantum animus contenet. Firmiter mando, instituo placito, quod primum venitKalendas Ianuarii, ipsaque diaemodulus impletur. Tune ibi sis? Hoc mando certissime: Grave non sit vobis iter peragire. Volo, ut venias pridii Kalendas illas.

Fistula nostra brevi narret, tibifaminat verbo

Vincia, quibus pastor plurima nosse queas.

Munera nula tibi mitto, venerabilis alme, |

Quod habeo proprium, hoc tibi porgo libens.

Carmina cui sunt, hic semper vult carmina ferrae,

Cui desunt, porgit carmina nulla tibi.

Floreat aeternis, Andreas, tua vita coronis,

Sacer nimium amateDeum!

Valeas per prosperasec[u]li huius

Et regas hos famulos, quos modo iure reges.

Coetus angelicis te iungat munere, cuius

Terrae progenies scandit adaetra Dei.