Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

ITEM ALIA VERBA

Laus tibi sit, summe factor, praecelsus Olimphus,

qui conservet Andreas iurae perenni.

Et genitor summus conservet eum annis multis.

Tu quoque, os praepollensalti tonantis,

Suscipevotivus hos(carmine) versus, carmina parva

haec, summesanctae.

Sis filex meritis aeterne lucis amator.

Amplificet Dominusmagnum tibi culmen onoris.

Electus es Deo, at quem, Adalbertaneabbas,

Culmina celsa nunc, si vis,conscendere vales.

Illimeritis prestet amore Deus,

Participat a mihi vobis gaudia Christus.

Mitis in aurestuas sonus suavi dulcedine tinnit.

Aetera transcendis auctorem sensum cacumine;

Bonis moribusaes ornatus, probatus consilio;

Causas et leges disponis;sedis in consilio;

Blandus, pius, mansuetus adque largus munerae;

In scripturis es perfectus, doctus ministerio;

Cognitus es in omni arte perfecta scientia;

Cunctorum causas in tuo pectore pensas.

Sicut sol refulget inter cuncta sidera caeli,

Sicrefulgit vultus autem apudclerus Biturivensis.

Murosconscendunt et oculis te intuent, os rident, et cor aliud cogitat/Estatura tua similisest palma. | Sapiencia tua exsaminat cuncta. Prudencia tua pro nihilo habet linguas detrahencium.

Claruit Biturivensis, quod strictim carmina pando: Hilaritas tua sublevat pauperes. Modestia tua consolat mentes humilium Quomodo resplendent in aqua vultus prospicientis , sic cordaBiturivensis manifesta sunt tibi.

Carpe libenter iter, que ducit ad aulam regis,

Alcius, ut scias; carpelibenter.

Qui sua rura colet, solet horreaplena tenere.

Per mare nauta volat, quo multa pecunia crescat.

Ego per terra ambulo et consolantem non invenio,

Vobis vera loquor, quia super me nuncdisce.

Parce mihi, domne; digna hoc legere; adpone sensum et intellegere.

Altum caelum qui creavit, terra atque aequora,

Ipse te conservet per infinitasaecula.

Diximus pauca haec in nostris versiculis.

Longa fiat vita vestra annorum curiculis.

Obsecro vos, acsi obtutibus vestris prostratus terris, humiliterpreco et reminisco bonitati vestrae uti mihi,quia valde mihi est necessitas. Sapiens enim paucisintellegit verbis. Virtus te divina protegat atque defendat, miles Christi, vir piae, vir sanctae, vir venerabilis, vir Deo dilectae atque care! Merear vos, dominum meum, | felix, felicem feliciter intuere et de prosperitate vestra perhenniter gratulare.