Hugue, duc de France et abbé de Saint-Martin de Tours, donne au chapitre
du dit lieu son aleu de Chatillon sur Loire en Berri et celui de Morignan en
Touraine.
Datierung: 931 03 26
Multipliciter multiplex omnipotentis dei misericordia perplurimum voluit honorare genus humanum, dum cuique fidelium mortalium largiri dignatur ut ex terrenis rebus coelestia et ex transitoriis sempiterna possit regna mercari, ipso domino misericorditer pollicente: date, inquit, elemosinam et omnia munda fient vobis, et iterum per prophetam, sicut aqua extinguit ignem, elemosina extinguit peccatum. Quapropter nos in dei nomine, Hugo rector abbatiae Sancti Martini, de tantis omnipotentis dei promissionibus bene securi, pro amore ejusdem omnipotentis domini atque Sancti Martini egregii confessoris sui et elemosina domni et genitoris nostri Roberti quondam regis ac genitricis nostrae domnae Beatricis atque nostra, omniumque parentum nostrorum alodum juris nostri, quem ex materna hereditate jure et legaliter nec non quieto ordine possidere videmur, Castellionem nomine, cum ecclesiis, id est, Pantiacum et Pometum atque Sanciacum, situm in pago Biturigensi, cum omnibus rebus ad ipsum alodum pertinentibus et in ipso pago sitis, cum mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus et ad ipsum aspicientibus cum terris cultis, vineis, silvis, pratis, pascuis et omnibus suis aliis utilitatibus, in quibuscunque adjaceant locis, et in pago Turonico Mauriniacum alodum similiter nostrum, cum terris cultis et incultis, vineis, silvis, pratis et omnibus aliis adjacentiis, et quicquid Arbertus quondam fidelis noster ex nostro propio tenuit, in quibuscunque habeatur pagis sive locis, ut praescriptum domnum nostrum Martinum, in die ultimae nostrae necessitatis piissimum intercessorem habere mereamur, ut pro amore ipsius piissimus redemptor noster omnia nobis peccata dimittat et secum sine fine gloriari permittat. Haec omnia de nostro jure et dominatione in jus et potestatem Sancti Martini, ad perpetuum solatium suorum canonicorum cedimus, tradimus, atque transfundimus perpetualiter ad possidendum, ut habeant licentiam ex ipsis rebus operandi quicquid voluerint, habentes memoriam nostram in die obitus nostri quocumque acciderit tempore et refectionem in ipsa die, sicuti genitor noster de Nantolio quem sancto Briccio dedit, aliam refectionem in die natalis Sancti Briccii dare fratribus similiter jussit. Si autem fuerit aliquis ullo unquam tempore, nos ipsi aut ullus ex heredibus nostris seu quaelibet alia intromissa persona, quae contra hujus nostrae auctoritatis elemosinam aliquam repetitionem movere temptaverit, inprimis iram dei et sancti Martini, nisi se exinde citissime correxerit, incurrat, et insuper contra quos litem intulerit argenti probatae monetae solidos DC coactus exsolvat et ejus repetitio nullum effectum obtineat, insuperque auctoritatis nostrae elemosina nostris aliorumque nobilium virorum manibus roborata, firma et inviolabilis semper et utique permaneat.
Signum sanctae crucis domni Hugonis abbatis, qui hanc elemosinam devotissima mente fieri et affirmare rogavit. Signum Hugonis comitis filii Rotgerii comitis. Signum domni Fulconis. Signum Tedbaldo vicecomitis.
Data VII kal. aprilis, Turonis in castro Sancti Martini, in basilica ante sepulchrum ipsius. Anno VIII regnante domno Rodulfo rege gloriosissimo.
Ego Ebroinus vice Archanaldi diaconi et scolae primicerii scripsi et subscripsi.