Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Introduction aux chroniques des comtes d’Anjou, Nr. 6

Donation de FOulque le Roux, comte d’Anjou, a Saint-Aubin d’Angers.
Datierung: 929

In nomine domini nostri et salvatoris Jhesu christi, Ego Fulco, Andecavorum comes et abbas quoque Sancti Albini Sanctique Licinii, necnon et uxor mea Roscilla, et filii mei Widdo ac Fulco nullius cogentis imperium, sed nostra plenissima voluntate, fatetur nos pro dei amore et pro remedium meae animae, vel animae Ingelgerio genitore meo atque Ingelgerio filio meo, necnon pro anima Warnerio socro meo, et uxore sua Tescenda, ut pius dominus de peccatis nostris indulgentiam habere dignaretur --urti Chiriaci cum silvis vel pratis, totum ad integrum in inquisitum quantumcunque in ipso loco, in mea videtur esse potestate, vobis trado atque firmo, ut ab hac die ac deinceps habeatis, teneatis, possideatis, neminem contradicentem. Est autem prefata curtis super alveum Ligeris. Si quis autem ausu temerario, contra hanc donationem venire aut infrangere conaverit, primitus iram dei omnipotentis incurrat sanctaeque Virginis Mariae, sancti quoque Albini ac sancti Licinii necnon omnium sanctorum dei, et hoc quod repetit non vindicet, et insuper coactus libras X exsolvat, et presens scriptio firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa.

Signum Fulconis vicarii. Signum Hervei episcopi. Signum Letgaudi prepositi. Signum Adhelardo decano. Signum Otberto archidiacono. Signum Herveo presbitero. Signum Rainaldo presbitero. Signum Ysachar diacono. Signum Lisierno subdiacono. Signum Warino. Signum Alveo. Signum Heldemanno. Signum Herneiso. Signum Bernardo. Signum Marcoardo. Signum Widdoni. Signum Siesfredo. Signum Ulgerio.

Actum Andecavis civitate, regnante Rodulfo rege anno VII. Odutumis monachus scripsit.