Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Introduction aux chroniques des comtes d’Anjou, Nr. 5

Biens donnés en précaire par le chapitre de Saint-Martin de Tours a Gumbert et a sa femme Berthe.
Datierung: 914 05 30

Nos igitur Robertus in dei nomine gregis atque rerum incliti confessoris Christi beati Martini abbas necnon et filius noster Hugo, cui post nos cum seniore nostro rege Karolo omnes honores nostras impetratas habemus, percognitum et manifestum esse volumus successoribus nostris ejusdem Sancti Martini abbatibus quoniam accesserunt ad nos familiaritatis quidam pernobiles ac deo devoti homines, Gumbertus scilicet et uxor ejus Bertaidis, offerentes deo et sancto confessori ejus domino nostro Martino, ob remedium animarum suarum suorumque infantium, more precario, res quasdam ipsorum proprias, id est mansum unum indominicatum, cura terris cultis et incultis, pratis, silvis, culturis dominicatis, pascuis et farinario, ad quem pertinentalii mansi quinque, similiter cum omnibus eorum utilitatibus et adjacentiis, cum mancipiis utriusque sexus in eisdem commanentibus, Eringerio videlicet et Gerbaldo et uxore ejus Ermengardi, Godomo etiam, Ingilgerio et uxore ejus Adalburgi, Brodoino denique et uxore ejus Gelia, Adalardum insuper atque Sulpicium cum omnibus aliis rebus praedicto manso pertinentibus et camba I. Est autem ipse mansus ad quem alii pertinent situs in pago vel Comitatu Hainoense, in vicaria Banciasense, in villa a Peiz vel Petia, perpetualiter habendum; obtulerunt etiam eidem sancto Martino in alio loco, alterum mansum illorum indominicatum, cum ecclesia constructa in honore sanctae Mariae, cum terris cultis et incultis, silvis, pratis, aquis, pascuis et aliis mansis, ad ipsos pertinentibus et cum mancipiis eisdem pertinentibus, Franchin, Magenfrid, Leutgard, Ragenein, Brodechin, Gelegt, Otoard, Edran et molendino I sito in pago Bracbantisse, in villa Guatremal similiter perpetualiter habendum. Dederunt etiam in tertio loco, mansum tertium indominicatum situm in comitatu vel pago Tornacensi in vicaria Tornaica, super ripam Scalti fluminis in villa Guisline, cum terris cultis et incultis, pascuis, pratis, aquis aquarumque decursibus et molendino, silvis, et omnibus aliis adjacentiis, inter praescriptos dominicatos mansos, alios mansos V, ad ipsos pertinentes cum omnibus eorum adjacentiis et utilitatibus perpetualiter possidendos. Simulque pariter precabantur ut ex rebus Sancti Martini cujus defensores est et abbas esse videbamur, mansum unum indominicatum sed ex triginta retro annis a Normannis penitus destructum et inhabitabilem, cum campis, silvis, pratis, pascuis et cum locis duobus ad duas ecclesias, quae quondam ibi fuerunt reaedificandas, unam in honore sanctae Fareldis et alteram in honore sancti Salvi, situm in pago et in comitatu Austrobannensi super fluvium Scaldi in villa Lancianis cum aliis sex mansibus ad ipsum pertinentibus et mancipiis ad ipsos aspicientibus XX, quorum haec sunt nomina, Ingelbert, item Ingelbert, Erad, Guarembert, Guibert, Salomon, Teinbalt, Aldon, Restet Sicart, Adalven, Aleuvin, Tatolet dominicus, Hucbertus, Ledeuvart, Bernebart, Sigebald, Arevelt, Farcinta, Deodata, Rotberga, et omnibus aliis rebus ipsis pertinentibus, ipsos etiam tres ipsorum mansos indominicatos supradictos, cum decem aliis mansis quos Sancto Martino condonabant, ad ipsos aspicientibus eis et duobus tantum infantibus ipsorum, Stephano videlicet et Gumberto, per consensum sancti Martini canonicorum nostrorumque aliorum fidelium sub censum institutione concederemus. Quorum deprecationem non indebitam cognoscentes, concessimus eis praescriptas res omnes, ipsas videlicet quas Sancto Martino condonabant, ipsas sub omni integritate, quas ex rebus Sancti Martini possidebant, in quibuscunque adjaceant locis, eo siquidem rationis ordine et tenore et studeant ipsi et post discessum ipsorum duo praescripti filii, Stephanus videlicet atque Gunbertus, reddere annis singulis ad usus canonicorum Sancti Martini cujus res esse videantur, licet in nostrum dominium teneantur ad missam ipsius hiemalem solidos CD. et sic diebus quibus advixerint, et qualiscumque ex ipsis quatuor super nos extiterit quieto illos ordine cum omni emelioratione teneant et possideant. Si autem ex instituto censu negligens aliquis extiterit, id ipsum eis emendare liceat et quod voluerint non amittant.

Signum sanctae crusis domni Roberti abbatis, qui hanc precariam fieri et affirmare rogavit. Signum Hugnis filii sui, qui sub eodem eam firmavit. Tetolo sacerdos et decanus subscripsit. Robertus levita atque archiclavis subscripsit. Signum Erberti comitis. Signum Gauzlini comitis. Signum Hervici Sancti Martini advocati. Signum Fulconis vicecomitis.

Data est hujus praecariae auctoritas III kal. junii, in civitate Turonis, in pleno fratrum capitulo anno XVII regnante domno Karolo rege.

Ego Archanaldus diaconus ac scholae magister scripsi et subscripsi.