Donation faite au chapitre de Saint-Martin pas les exécuteurs
testamentaires de Gauzuin, doyen, conformément a ses dernières volontés,
d’un aleu situé en Touraine dans la viguerie de Montlouis.
Datierung: 909 10 30
Multipliciter multiplex omnipotentis misericordia dei perplurimum voluit honorare genus humanum, dum cuique fidelium mortali largiri dignatus est ut ex terrenis coelestia, et ex temporalibus atque caducis rebus sempiterna possit regna mercari, ipso domino misericorditer pollicente: Date enim, inquit, elemosinam et omnia munda fient vobis. Nos igitur in dei nomine Elemosinarii qui fuimus domni Gauzuini gregis beati Martini sacerdotis atque decani, Tetolo videlicet et Hildebertus sive Ledramnus sacerdotes, Archanaldus quoque sive Erlandus levitae, necnon et Bartholomeus subdiaconus, secundum praeceptum et devotissimam commendationem ipsius domni Gauzuini qui sanctum Martinum suum heredem pia et devota mente esse voluit atque constituit, vice ipsius domni Gauzuini ut deus omnipotens per intercessionem piissimi patris sui ejusdem domni Martini, quem semper ardenti desiderio et sitienti corde diligebat, suorum dimittere ac solvere dignetur vincula peccatorum, cedimus pariter et concedimus atque condonamus eidem omnipotenti deo et pretiosissimo confessori Christi domno Martino, ad peculiare suorum canonicorum alodum quendam suum, quem per legitimam commutationem ex potestate Sancti Pauli Cormaricensis cum domno Aimone abbate et monachorum grege ejusdem apostoli Pauli, sibi commisso adquisierat, hoc est terram arabilem, habentem in se totum in circuitu perticas CCCXLI, ad perticam legitimam de pedibus VII et medio, ac digitis tres, in qua terra arabili idem domnus Gauzuinus de vinea aripennos II jam plantatos habebat. Est autem ipse alodus vel terra arabilis cum mansione et ipsa jam plantata vinea atque calcatorio situs in pago Turonico, in vicaria Montis Laudiacensis, in villa Noviento; terminatur autem de uno latere et una fronte terra ipsius Sancti Pauli, de alio vero latere via publica et ex altera fronte terra Sancti Martini ex thesauro, quam tenebat domnus Gauzuinus, sed modo tenet eam nepos ipsius Erlandus; intra istas terminationes totam et ad integrum. Condonamus etiam ipsi Sancto Martino similiter, ad peculiare fratrum, alodellum alterum, quem suis pretiis de Bernuino legaliter comparaverat, situm in praescripto pago et vicaria atque villa, habentem in se inter vineam et terram arabilem ad praedictam perticam aripennos III; terminatur autem ex una parte alodo domni Erberni archiepiscopi, ex tertia vero parte vinea Sancti Mauricii, quam modo tenet Erlandus et ex quarta parte via publica, et in alio loco aripennum de prato pertinentem ad ipsum alodellum. Terminatur ipse aripennis de prato ex una parte silva communi, ex altera parte beria quae dicitur Meldedonus, ex tertia parte prato cujusdam hominis nomine Constantii et de quarta parte prato Sancti Pauli, quem tenet Erlandus. Intra tales terminationes haec omnia superius comprehensa, de nostro jure in jus et potestatem Sancti Martini suorumque canonicorum ad eorum peculiare concedimus et condonamus atque transfundimus, perpetualiter ad possidendum, ita ut quicquid ab hodierna die, ex ipsis rebus facere voluerint, secundum propriam legem, liberam et firmissimam habeant potestatem quod voluerint faciendi. Si autem fuerit aliquis ullo unquam tempore, qui contra hanc tam devotam elemosinam et donationem aliquam calumniam vel repetitionem generare aut movere temptaverit, quod repetierit non evindicet, sed e contra quibus litem intulerit libras argenti XII coactus exsolvat, suaque repetitio nullum effectum obtineat. Haec autem donatio nostris aliorumque nobilium virorum manibus corroborata firma et inviolabilis semper et ubique permaneat.
Theotolo praecentor, et levita, primus domni Gauzuini elemosinarius huic donationi subscripsi. Ego Hildebertus secundus huic auctoritati subscripsi. Ego Archanaldus tertius domni Gauzuini elemosinarius huic donationi subscripsi. Erlandus quartus elemosinarius et nepos ipsius propria firmavi manu. Ego Bartholomaeus quintus elemosinarius propria firmavi manu. Ledrannus levita et sextus elemosinarius firmavi hoc.
Signum domni Fulconis Andecavorum comitis; signum Tedbaldi Turonorum vicecomitis.
Data est autem hujus elemosinae auctoritas III kal. novembris in civitate Turonis, anno XII, regnante domno Karolo rege.