Donation faite a Saint-Martin par Archambault et sa femme Ingilrade, de
plusieurs biens situés en Touraine dans la viguerie d’Esvres.
Datierung: 905 07 05
Multipliciter multiplex omnipotentis misericordia dei perplurimum voluit honorare genus humanum dum cuique fidelium mortalia largiri dignatus est, ut ex temporalibus sempiterna et ex caducis et transitoriis rebus coelestia possit regna mercari, ipso domino in evangelio misericorditer pollicente: date Elemosinam et omnia munda fient vobis. Si ergo locis sanctorum et divinis cultibus mancipatis res nostras offerimus et devotis mentibus condonamus, id nobis in perpetua beatitudine retribuere confidimus, dicente domino, centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis. Nos igitur in dei nomine Archambaldus et uxor mea Ingilrada de tanta omnipotentis dei misericordia bene confisi, et quo pretiosissimum confessorem ejus domnum nostrum Martinum in die ultima nostrae necessitatis piissimum intercessorem invenire mereamur, offerimus... pante, condonamus omnipotenti deo et praetitulato egregio confessori ejus Martino... videlicet suorum usus canonicorum partem rerum nostrarum; hoc est alodum proprii juris nostri... hereditario ordine possidemus, situm in pago Turonico, in vicaria Evenense, in villa.... cum terris cultis et incultis, vineis arpennis duobus, aquis, arboribus et omnibus suis aliis adjacentiis et utilitatibus perpetualiter ad possidendum. Donamus etiam illis alterum nostrum alodum similiter in pago Turonico situm et in praescripta vicaria in villa nuncupante Fontanas, cum domibus, pratis, terris cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, pascuis, omnibusque aliis suis adjacentiis, in quibuscunque adjacent locis. Et in tertio loco, in ipso pago et in ipsa vicaria, in villa quae dicitur Linarias condonamus similiter Cavo arbore alodum nostrum, cum terris cultis et incultis, quaesitis et inquirendis, arboribus et omnibus suis aliis adjacentiis. Haec quidem omnia superius praelibata pro amore dei et sancti Martini ac remissione nostrorum criminum, de nostro jure ac dominatione in jus et potestatem Sancti Martini donamus, tradimus atque transfundimus perpetualiter ad possidendum. Ea tamen ratione ut quandiu advixerimus, eosdem alodos sub omni integritate teneamus, reddentes annis singulis ex ipsis ad missam sancti Martini hiemalem, in usus suorum canonicorum, censum sol. II, et post nostrorum amborum decessum filius noster Gerardus nomine, gregis ipsius sancti Martini canonicus, per consensum suorum confratrum quandiu advixerit res eadem cum omni emelioratione, sub praefata censura similiter teneat et possideat. Si vero ex instituto censu neglegens exstiterit, id ipsum emendare studeat. Si autem fuerit aliquis ex nobis aut ex heredibus nostris vel quaelibet intromissa persona, quae contra hanc nostram auctoritatem et hujus contulitionis elemosinam aliquam repetitionem movere temptaverit, quod repetierit non evindicet, sed contra quibus litem intulerit argenti libras XX coactus exsolvat, et insuper haec nostra donatio nostris aliorumque nobilium virorum manibus corroborata firma et inviolabilis ubique permaneat.
Signum Archambaldi et uxoris suae Ingilradae, qui hanc cessionem fieri et firmare rogaverunt.
Signum Fulconis Turonorum et Andecavorum vicecomitis. Signum Gauzleni comitis et yppocomitis palatii. Signum Guarini vasalli dominici. Signum Guarnegaudi vicecomitis vel graphionis. Signum Burchardi comitis vel graphionis; signum Bernerii; signum Eboli vicarii. Signum Gualcherii; signum Adalardi; signum Gauzelmi. Signum Gualterii; signum Eudonis; signum Ebbonis. Signum Amalrici legislatoris.
Data est autem hujus cessionis auctoritas III nonas [julii] missa videlicet sancti Martini, ante altare ipsius, post horam primam, cum praescriptus Gerardus clericaretur, et firmata III non. julii ad Lucas castrum in prato anno VIII Karoli regis.
Archanaldus gregis beati Martini Levita rogatus scripsi et subscripsi.