Auctoramentum Anastasii papae, de ecclesia S. Gervasii de Ver.
Anastasius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Guarnerio abbati Majoris Monasterii ejusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem. Quotiens super his quae ad venerabilia et Deo dicata loca, oblatione fidelium aut alio justo titulo, devenire contigerit, auctoritatis nostrae confirmatio imploratur, ad concedendum non debemus esse difficiles; ne si forte munimen nostrum, super his quae juste ac legitime possident, sacrosanctis ecclesiis subtraxerimus, locum dare pravorum audaciae, cui potius omni studio resistendum est, videamur. Inde est, dilecti in domino filii, quod, ecclesiae vestrae paci et utilitati consulere cupientes, confirmamus vobis vestroque monasterio in perpetuum ecclesiam Sancti Gervasii de Ver cum pratis, agris et omnibus aliis quae Philippus de Ver in eodem loco vobis de jure concessit; quam nimirum ecclesiam bonae memoriae Normannus, Andegavensis episcopus, monasterio vestro rationabili dispositione donavit. Praeterea confirmamus vobis ecclesiam Aienciaci, quam canonice possidetis in episcopatu Redonensi, et duo maneria in episcopatu Exomiensi, Repefort scilicet et Notuellum, quae bonae memoriae Gaufridus de Dinanno, consensu illustris memoriae Henrici quondam Anglorum regis, rationabili vobis dispositione concessit. Ad petitionem etiam vestram, ecclesiae vestrae Sanctae Ciliniae confirmamus ecclesiam de Marullo, ad ejus jus pertinentem et quiete ab ea per multa tempora canonice (possessam) cum appendiciis suis, videlicet Nova Villa, Tauriaco et decimis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctam Mariam Rotundam, VIIo calendas Novembris.