De dimissione ecclesiae de Ver a canonicis Sancti Maurilii Andegavensis.
Noverint universi qui scripti hujus tenorem inspexerint quamdam extitisse controversiam inter Majoris Monasterii monachos et Sancti Maurilii Andegavensis canonicos super ecclesia de Ver, quam ex dono episcopi Andegavensis Normanni idem monachi possidebant investiti. Canonici suam fuisse et debere esse reclamantes, conquesturi de monachis, apostolicam adierunt praesentiam; dominus autem papa controversiam supradictam Venetensi et Briocensi commisit episcopis judicio vel concordia terminandam: quae tali tandem compositione pacis et confoederatione in perpetuum est sopita. Venit Andegavis Briocensis episcopus Joscius ex auctoritate domini papae et Venetensis (episcopi) assensu, aliis tunc negotiis propediti. Vocatis utriusque personis ecclesiae, monachis videlicet et canonicis supradictis, ibi tandem, pro reformanda pacis integritate, canonici omnes Sancti Maurilii, Morinus scilicet, Peloquinus, Girardus, Turpinus, Gaufredus, Johannes, Matheus et Rainardus, parrochialem ecclesiam illam de Ver absque omni deinceps reclamationis calumnia Majoris Monasterio in perpetuum liberam dimiserunt, in manu Roberti abbatis Vindocinensis et Radulfi prioris Majoris Monasterii; praesentialiter ibi assistentibus: Gaufrido archipresbitero et Petro Fulberti Sancti Martini Andegavensis canonicis; Haimerico priore Camilliaci, Rivallonio priore Andegavensi, Herveo priore Castri Joscelini et Guillelmo Suha Crista Majoris Monasterii monachis. Hanc pacis compositionem et concordiam concesserunt atque confirmaverunt Andegavensis ecclesiae archidiaconi Gaufredus, Stephanus et Gerorius, et Petrus magister scholarum, per cujus manum hujus concessionis scriptum accepimus, universo ejusdem ecclaesiae capitulo id unanimiter approbante et scripto confirmante. Quod ut ratum foret et perpetuae stabilitatis obtineret immobile firmamentum, canonici saepedicti Turonis advenerunt, suam iterato calummiam dimissuri. Cumque in capitulum Majoris Monasterii devenissent, universo teste conventu, in manu domini Roberti abbatis praedictam ecclesiam quietam et liberam secundo dimiserunt; et deinceps Turonis, in praesentia Ingebaldi archiepiscopi et in ejusdem manu, ipso volente et laudante. Actum per manum Briocensis episcopi, anno ab incarnatione domini MCLVo, praesidente summo pontifice Adriano, regnantibus in Francia Ludovico, in Anglia Hainrico, Engelbaldo archiepiscopo Turonensi, Roberto Majoris Monasterii abbate, vacante Andegavensi ecclesia suoque viduata pastore.