Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 16

Donum Rotberti Pape Bovem, de decima ferle sancti Lupi.

Noverint presentes et futuri Majoris Monasterii habitatores quod, quando uxor Rotberti Papa Bovem de Reilliaco, Margarita nomine, sanctimonialis apud Sanctum Nicholaum effecta est, ipse Rotbertus, pro amore ejusdem uxoris suae et pro salute animae suae, dederit monachis nostris Reilliaci commorantibus decimum denarium de feria sancti Lupi et de repetita feria. De hoc dono fecit ipse Rotbertus istas litteras fieri, ut testimonio et auctoritate eorum hoc beneficium nobis perpetuo ratum maneret. Primo igitur de ipsa hac elemosina filia ipsius Rotberti, Adeladis nomine uxor videlicet Jaguelini de Malliaco, posuit donum super majus altare beati Martini Majoris Monasterii nostri, per preceptum patris sui; et postmodum idem Rotbertus hoc ipsum Reilliaci auctorizavit nobis, audientibus testibus istis: Gosfredo Godiscale, Samuele de Mallai, Haimerico Barcardo, Gosfredo Mathei et Rotberto filio Roscae. Actum anno ab incarnatione domini MCXXXIIIo, tempore domni Odonis abbatis. Cum igitur hanc elemosinam suam prefatus Rotbertus sepe nobis postea calumniatus esset, tandem ad sanam mentem redactus est: et de salute animae suae timidus et bene sollicitus, quadam dominica septuagesimae in aecclesia prefati sancti Lupi de Reilliaco post evangelium missae, prefatum donum, vidente vel audiente omni parrochia, iterum nobis fecit et super altare ejusdem aecclesiae posuit; presente domno Buamundo, venerabili archidiacono Andegavensi, qui ipsum donum desuper altare accepit et Briccio priori tradidit. Preter omnem ergo, ut diximus, parrochiam alios quosdam testes nominatim hic exprimere libuit; monachos: Briccium priorem, Cesarium et Bernardum socios ejus; presbiteros: Leonardum de Reilliaco, Stephanum de Ulmis, Hildegarium de Parciaco, Haimonem de Saviniaco; laïcos: Gaufredum de Podio, Rotbertum Arraudi, Rotbertum de Cantiliaco, Johannem de Baugiaco, Gaufredum de Noeriaco, Falconem vicarium, Rainardum vicarium et Rotbertum filium ejus, Guibaudum, Sanzonem pellitarium, Benedictum furnerium, Johannem Boches, Gauterium molnerium, Hernilfum Belotin, Guarinum fabrum; clericulos: Leonardum, Haimonem, Brunellum, Hugonem et Guidonem.