Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 15

Placitum inter monachos et Robertum Pape Bovem, de duobus hominibus in castro Relliaci commanentibus.

Cum Rotbertus cognomento Papa Bovem, dominus Relliaci castri, multotiens multas et magnas injurias fecisset monachis Majoris Monasterii Deo servientibus in ecclesia sancti Lupi in eodem castro et hominibus eorum, in tantum ut ipsis fugientibus terra eorum paene in solitudinem verteretur, cumque monachi, vel pro Deo vel pro inopia, injustitiae tanta mala aliquandiu sine extraneo clamore tolerassent, tandem ipse Rotbertus, non fractus patientia monachorum nec Deo nec sancto Lupo reverentiam portans, ipso die festivitatis sancti Lupi, accepit duos homines sancti Martini Majoris Monasterii et monachorum ejus, dicens eos et generationem eorum suam esse debere; nullo tamen clamore inde prius facto ad ipsos monachos vel ad abbatem eorum. Monachi vero tantum dedecus sibi factum, immo Deo et sancto Martino sanctoque Lupo in die festivitatis ejus, patienter tolerare jam ultra nec valentes nec volentes, prius quidem ipsum Rotbertum requisierunt et de ipso apud ipsum conquesti sunt; sed cum nichil juris vel boni responsi ab eo accepissent, hac necessitate coacti, ad comitem Fulconem et comitissam Aremburgim nomine, filiam comitis Helie, suam proclamationem contulerunt. Quod ipsi audientes, qui justitiae amatores valde erant, zelo domus Dei commoti sunt et inter monachos et Rotbertum placitandi in sua praesentia certum locum certumque terminum posuerunt. Quid plura? venit utraque pars ad castellum comitis Balgiacum et se ibi comiti et comitissae praesentaverunt. Sed quia comes quibusdam suis propriis negotiis tunc occupatus erat, causae illi tractandae non affuit; sed comitissae, vicem suam et locum committens, ut ipsa cum suis baronibus causam juste definiret imperavit. Dixerunt ergo monachi Rotbertum duos supradictos homines sancti Martini, id est Gaufredus atque Frotgerius cognomento Abi Fol, in die festivitatis sancti Lupi sine clamore, sicut supradictum est, accepisse, nec abbatem nec monachos inde ei justitiam denegasse; addentes quod eorum ecclesia eosdem homines et eorum generationem plus quam triginta annis, solute et quiete jure possessionis aecclesiasticae, tenuisset, et Rotbertum, eos ipsos in eodem suo castro commanere diu videns, non clamasset. Quod cum ipse denegare non posset, precepit comitissa baronibus suis ut facerent inde judicium. Quo inter se tractato, dixit Girardus Paganus pro aliis hoc curiam comitis judicare quod, quia Rotbertus homines supradictos sine clamore acceperat quos per tot annos monachi tenuisse ipso vidente ipse negare non poterat, deberet eosdem monachis reddere; et deinde ad abbatem, ab abbate vero ad comitem, si opus esset, deberet clamorem perferre. Sic enim, et de omnibus aliis elemosinis quae essent in terra comitis et comitissae, esse faciendum asserebant; eo quod ipsi essent domini et principes terrae, et ideo quicumque elemosinas dedissent, datae statim sub eorum defensione devenirent. Igitur tam justo judicio Rotberto non valente contraire, Harduinus de Sancto Medardo, cujus filiam ipse Rotbertus uxorem habebat et qui de judicibus unus erat, et multi alii amici ejus, mediatores inter monachos et eum, pacem fieri quesierunt; quae hoc modo facta est. Equum quendam, quem monachi Rotberto prestiterant, dimiserunt ei in pace; et omnes anteriores querelas, tam Rotbertus monachis quam Rotberto monachi, dimiserunt, excepto quod Rotbertus redderet monachis, usque ad proxime futurum Pascha, capam unam de pallia quam ipse, acceptam de aecclesia sancti Lupi, invadiaverat, quod et ipsa comitissa in manu accepit. Clamavit etiam Rotbertus monachis solutos et quietos in perpetuum homines supradictos et totam cognationem eorum, et quod deinceps nichil acciperet a monachis neque ab ullis hominibus eorum per violentiam: sed si quid haberet contra eos, prius eis ostenderet; et si non emendarent ad abbatem clamaret, deinde ad comitem et ad comitissam si abbas a justitia deficeret. Hoc ita dijudicatum et concessum et confirmatum audierunt et viderunt, ex parte tam Rotberti quam monachorum, in primis ipsa comitissa, deinde barones ejus: Harduinus de Sancto Medardo, Girardus Paganus, Gaufredus de Ramo Forti, Rainaldus Framaldi, Girusius de Monte Forti, Erneisus butellarius et multi alii; monachi vero: Rotbertus archidiaconus, Briccius de Blesi, Hugo hospitalarius, Fulbertus prior Boceii; et famuli eorum: Gaudinus, Johannes frater Nicholai, Girardus famulus de Relliaco et alii.