Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 17

Carta Ridelli de Rilleio, de dono decimae portionis quam in nundinis sancti Lupi capiebat.

Quoniam, inter universos mentis defectus, passionem quoque oblivionis incurrit humana fragilitas, commendabilis est scripturarum memoria quae et emergentibus occurrit calumpniis et actionum seriem sua loquitur veritate. Hujus igitur paginae testimonio noverint praesentes et futuri quod ego Ridellus de Rilleio, die quo suscepte peregrinationis Jerosolimitane iter aggressus sum, in ecclesiam sancti Lupi veniens cum fratribus meis et hominum turba quae me non modica sequebatur, pro mea et matris meae et fratrum meorum nec non et antecessorum salute, donavi Deo et monachis Majoris Monasterii ibidem commorantibus decimam portionis quam in duobus nundinis sancti Lupi apud Rilleium capiebam; et de praefata elemosina corporaliter ecclesiam investivi, Margarita matre mea et fratribus meis Loorim, Willelmo, Gaufredo et Hugone hoc volentibus et approbantibus. Ne igitur aliquis successorum rneorum quod intuitu divine pietatis facere decrevi, instinctu diaboli, revocare nitatur in irritum, has litteras feci scribi et sigilli mei munimine roborari Hujus rei testes sunt, de monachis: Alanus tunc temporis prior Rilleii, Hugo et Garnerius; de clericis: Haimericus presbiter et Drogo capellanus; de militibus: Gervasius de Corcellis, Robertus de Brel et Robertus de Ulmis; de burgensibus: Bartholomeus Bretel, Willelmus Bretel, Robertus Audrain, Hugo villicus et plures alii.