Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 14

Carta Hugonis de Rameruco, prioris Relliaci, de pace facta cum Roberto Papa Bovem.

Quicunque hujus loci habitatores extiterint noscant et intelligant quod Robertus Papa Bovem, multas contra nos tendens insidias, ex diversis querelis quas sic et sic nominare decrevimus appellavit: de vineis scilicet quas domnus Radulfus de Curva Spina amputando destruxit, de reliquis ad se nichil pertinentibus, de olchis que sunt in foro in quibus vineas plantare debuimus, de olchia Franchi quam postea super altare cum baculo propria manu donavit et nobis in libertate tenendam concessit. Hujus rei sunt testes: Johannes de Curcellis, Frodo frater ejus, Garinus filius Ildegardis et Guillelmus de Pireio famuli ipsius Roberti, Sanctulus burgensis ejus.

Nos autem, videlicet Hugo de Rameruco prior loci et ceteri monachi, dantes ei IV. nummorum libras, omissis omnibus querelis, foedus concordiae cum eo, Dei gratia, multis audientibus, in perpetuum firmavimus. Hanc rem fecit ipse Hugo de Rameruco, Rivallonius sacrista, Gilduinus; sacerdotes: Giraldus de Relliaco, Guillelmus de Chaenatico, Andreas de Ulmis; famuli monachorum: Guillelmus Morsel, Rainaldus Bibens Vinum, Pavo filius Rainaldi carnificis, Robertus Arraldus, Hubertus vicarius, Garinus filius Ildegardis.