Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 13

De vinea Gaufredi Chamelardi quam calumniatus est Robertus Arraudus.

Noverint presentes et futuri quod Gaufredus Chamelardus dedit Deo et beato Martino et nobis monachis Majoris Monasterii quandam vineam quam habebat et tenebat apud Relliacum solutam et quietam, praeter censum III. denarios et obolum quos redebat Roberto Arraudo. Quam vineam calumniatus est nobis ipse Robertus, dicens quia de feuo suo et censiva ejus erat ipsa vinea et nolebat quod monachi eam haberent. Tandem vero, ad concordiam veniens, guerpivit prorsus ipsam calumniam; et ita solutam et quietam concessit nobis in perpetuum et auctorizavit illam ut nedum, ut nichil consuetudinis nichilque servicii deinceps pro ipsa vinea redderent vel facerent ei nostri monachi, sed solummodo purum censum, III. scilicet denarios et I. obolum, ei redderent et de eodem censu reddendo nullam occasionem nobis inferret vel districtionem. Pro hac itaque concessione habuit et recepit a monachis nostris Hugone de Rameruco et Johanne Rufo LX. solidos; et filius ejus Auraudus, cum matre et ceteris fratribus, concessit et habuit unam lanceam. Testes hujus rei: Robertus Papa Bovem, Gaufredus de Ulmis, Johannes filius ejus et Philippus et Thomas, Hugo de Gisoiis, Matheus Burrellus, Normannus de Curcellis, Harduinus de Sancto Medardo, Johannes de Curcellis, Frodo frater ejus; monachi: prior loci Hugo de Rameruco, Petrus Laidet, Gingomarus armarius, Godefredus, Johannes Rufus; ex parte Roberti Arraldi: Gaufredus, Matheus, Gorgereius, Arnaldus Porcherius sacerdos Relliaci, Giraldus, Andreas de Ulmis, Guillelmus de Chatenatico, Christianus de Lem, Samuel de Mallai, Guilmus filius ejus, Goscelinus Brito.