Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 12

Donum Gaufredi Chainardi, de passagio in Ligeri apud Chelziacum.

Noverint presentes et posteri hujus nostri Majoris Monasterii habitatores, de passagio quod habebant in Ligeri apud Chelziacum Gaufredus Chainardus de Lengiaco et quidam Sigebrannus, quod alter eorum, id est Gaufridus Chainardus, Dei inspiratione preventus dedit Deo et beato Martino et nobis partem suam, id est medietatem illius passagii; altera enim pars erat predicti Sigebranni. Hoc inquam concessit nobis predictus Gaufredus in parte sua perpetualiter optinendum, ut de omnibus rebus nostris dominicis ibidem per aquam in quocumque vase transeuntibus, nullum ex toto passagium persolvamus. Fecit autem predictus Gaufredus hoc donum concedente uxore ejus Ermensende et Nivia uxore filii sui Mathiae Chainardi, qui eo termino finierat, quae videlicet Nivia habebat in dotalicium suum medietatem medietatis ad eundem Gaufredum pertinentis, id est quartam partem totius insimul passagii. Hoc etiam concessit quidam Girardus nepos ipsius Gaufredi. Fecit autem sepedictus Gaufredus hoc donum pro anima sua et pro animabus uxoris suae et uxoris filii sui et maxime pro anima ipsius filii sui Mathiae, quem supradiximus eo termino finiisse, et pro animabus antecessorum et successorum suorum. Hoc viderunt et audierunt, tam ex parte ipsius quam nostra: Johannes Pauper, Hugo li Druz, Rotbertus Arraldus, Radulfus faber, Guarinus filius Hildiardis, Joslinus de Maineriis, Rainaldus Doardus famulus Majoris Monasterii, Guillelmus carpentarius, Gaufredus Chamillardus, Benedictus de Schartis, Pavonellus filius Rainaldi Bocherii, Odo filius Hildini. Actum anno dominicae incarnationis MCVIIo, anno secundo ordinationis domni abbatis Willelmi; actum inquam per manum et consilium domni Hugonis de Rameruco qui tunc erat prior Relliaci. Porro post duos aut tres menses venit supradictus Gaufredus in capitulum nostrum et uxor ejus jam dicta Ermensendis, pridie idus scilicet Julii; et iteraverunt concessionem de passagio et optulerunt donum super dominicum altare per quendam baculum et recepti sunt in societatem nostram, domno Odone priore claustri tenente capitulum. Hujus rei testes sunt, ex parte eorum: Girardus nepos ipsius Gaufredi, Gaufredus de Ulmis, Beringerius frater ejus, Florentius; de famulis nostris: Landricus hospitalarius, Ebrardus scutellarius, Donoaldus de Elemosina et Rotdaldus frater ejus, Arnulfus Bucca de Auro, Radulfus asinarius, Rotbertus Marcat Vitulum, Morinus Odelerius et alii multi.