Dimissio querelae Rotberti Papa Bovem, de muro Relliaci et quarta parte ecclesiae Sancti Lupi.
Opere precium est ad memoriam successorum transmittere facta priorum, et quod hominum fugaci memoria non valet retineri, ne in evum depereat, litteris obligari. Notum sit igitur sanctae matris aecclesiae fidelibus nostrisque maxime Majoris Monasterii successoribus quod querelas quas Rotbertus, filius Gausfredi Papa Bovem, habebat ad versus nos, videlicet de muro faciendo et de omnibus aliis quae in alia notitia de eisdem causis facta plenariae descripta sunt, illas omnes in die Ramis Palmarum, Andegavis ante tubam, fideliter et sollemniter nobis dimisit; et quicquid ex patre suo habebamus, de quibus partem nobis auferebat, eadem hora et loco eodem nobis benigne reddidit: quod est quartam partem ecclesiae sancti Lupi, in qua sumus, et decimam molendinorum suorum et anguillarum. Et ex hoc tenere et in futurum integre servare, coram plurimis baronibus qui illuc convenerant, fidem suam Secardo beati Martini canonico, juxta ammonicionem et consilium domni Rainaldi Andegavensis episcopi, evidenter spopondit. Hujus vero rei testes subnotantur: domnus Rainaldus episcopus Andegavensis, abbas nomine Baldricus de Burgulio, Gausfredus Martellus filius Fulconis comitis, Albericus decanus, Willelmus thesaurarius, Willelmus archidiaconus, Guarnerius archidiaconus, Secardus qui de supradicto Rotberto fidem accepit, Philippus filius Hamelini de Langiaco, Rainerius de Filgeriis, Matheus Chainardus, Stephanus de Monte Sorel. De monachis nostris affuit huic rei Andreas Bella Gamba; de monachis de Burgolio interfuerunt: Bernardus prepositus, Petrus bajulus abbatis, Herlandus; de monachis Sancti Albini: Guido de Matefelon sacrista et alii quam plures diversi ordinis quos enumerare perlongum est. Non multo post, predictus Rotbertus venit in capitulum Majoris Monasterii ibique, consedentibus fratribus, eandem querelarum guerpitionem et rerum quas nobis auferebat redditionem ac concessionem quam Andegavis, ut dictum est, fecerat, coram cunctis fratribus eodem modo fecit et inde donum, cum fuste quodam, domno Radulfo priore tunc temporis nostro, tenente capitulum, cum diligenti devotione dedit; baculoque eodem accepto de manu prioris, idem Rotbertus, rnanu propria super majus alture posuit. Nosque, hujus rei gratia, beneficium Majoris Monasterii et societatem nostram illi dedimus, et C. solidos de caritate et palefredum unum et duos cereos; ipseque nobis promisit quod hoc nobis concedere uxori suae et fratri faceret. Hujus rei testes subnotantur: Radulfus prior, Guillelmus subprior, Henricus hospitalarius, Gausbertus cellararius, Radulfus prefectus de Capella, Isenbardus sub-hospitalarius, Petrus prior de Lavarzino, Petrus Laidez, Andreas Bella Chamba; de militibus et laïcis: Harduinus de Malliaco, Andreas Burdol, Ingelbertus Felions, Johannes Pauper, Matheus Chainnardus, Johannes filius Johannis de Curceolis, Girardus famulus monachorum, Arnulfus cellararius, Herveus pistor, Arnulfus de Relliaco, Bernardus Testardus, Petrus Barba, Haimo de Dalmariaco, Ebrardus de Guahart, Gaufridus Ferganz, Nicholaus filius Odonis, Landricus Pertus, Herveus homo Gilonis, Rainaldus Doardus, Mainardus bovarius, Rainaldus frater Landrici, Hubertus de la Membrerola, Girbertus de Monadio.