Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 10

Commendatio majoriae Relliaci Gualterio Aletrude, quae non est perpetua, sed ad placitum prioris recovabitur.

Nostrorum memoriae posterorum scribere necessarium opinamur quod Gualterius Aletrudis, qui monachorum Relliaci prepositus steterat, eandem prefecturam jure hereditario sibi reclamabat. Quod cum monachi ejusdem loci audissent, cum eo inde ad placitum in curia monachorum ipsorum, coram vavasoribus ipsius castri id est Relliaci, venerunt; ibique prior Willelmus Majoris Monasterii cum ceteris monachis qui aderant, veris rationibus predictum Gualterium nichil in ea juris habere evidenter probaverunt. Sed ad ultimum monachi idem, precibus virorum qui aderant annuentes, eam judicio sibi ablatam reddiderunt; ibidem vero cunctis audientibus, et uxore ejusdem presente et concedente, juravit quod inde monachis Relliaci bene serviret, et si faceret eis aliquid forisfactum quod emendare vel nollet aut non posset, eam sibi auferrent et cuilibet alii darent. Ex hoc fidem suam Johanni Pauperi pollicitus est quod, si id eveniret, numquam de fidelitate nostra exiret nec se alicui inde reclamaret qui malum nobis pro hoc faceret. Hujus prenotate rei testes sunt: Johannes Pauper, Arnaldus Porcarius, Odo de Santri, Otgerius de Magne, Radulfus prepositus, Guarinus de Maineriis, Giraldus Anglicus, Giraldus presbiter, Ingelbertus telonearius. De monachis isti affuerunt: Guillelmus prior, Johannes Rigaldus prepositus Relliaci; Radulfus capelle beati Bartholomei prepositus, Petrus prepositus de Fonte Caro; de famulis monachorum: Hubertus cellararius, Lisiardus filius Bonae Matris, Rainaldus, Aalardus, Hanguialdus, Radulfus faber.