Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 9

De censu et vinagio datis ab Herberto de Campo Marino.

Notum sit omnibus quod anno secundo a dedicatione Majoris Monasterii, quam Urbanus II. urbis Romae papa gloriosus celebravit, miles quidam Relliaci castri, Herbertus nomine de Campo Marini, volens pergere in Jerusalem cum exercitu christianorum secundo, venit in capitulum nostrum, monachorum scilicet Majoris Monasterii, et susceptus in societatem benefacti, sicut petierat, dedit Deo et Beato Martino atque nobis in elemosinam, pro animabus parentum suorum et ut Deus ipsum duceret et reduceret sanum et incolumem, sex denariorum censum, quem reddebant ei annis singulis fratres nostri apud Relliacum demorantes, et dimidium modium vini quod ibidem similiter ei reddebant annuatim praefati fratres nostri. Quod concessit Madfredus frater ejus, inibi factus et ipse particeps nostrae societatis. Cujus rei donum prius fecit in capitulo, deinde vero posuit ipsum super altare dominicum per quemdam parvum baculum. Quod viderunt illi testes: ex parte ejus quidam miles qui erat cum eo, nomine Ingelbaldus de Avallia; de nostra autem parte isti: Sancelinus cellararius, Tedelinus de Chainsiaco, Rotbertus Marca Vitulus, Johannes de Scorciaco, Herveus forestarius, Richardus clericus de Monediaco, Stephanus homo Ingelberti Selionis, Balduinus filius Stephani Caprarii, Ilduinus clericus, Johannes de Pinello, Martinus sacrista, Stephanus Blanchardus.