De praebenda et de mansione Geraldi presbiteri de Relliaco.
Notum sit omnibus quod querelam illam quam movit Geraldus presbiter adversus domnum abbatem Bartholomeum apud Relliacum, tam de prebenda quam etiam de mansione, totam ex integro dimisit acceptis ab eo XXX. solidis denariorum et beneficio nostri loci; audientibus et videntibus istis quorum nomina subscripta sunt: Radulfo Drusione, Rainardo de Gisois, Rainardo de Burgulio, Drogone, Guitberto, Guitone, Rainaldo presbitero, de nostris: Geraldo Rufo, Frotgerio, Huberto, Petro coquo.