Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 7

De reclamatione Harduini et Hildeberti de Reiliaco super his quae donaverat Gausfredus Papa Bovem.

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii sancti Martini, Harduinum militem quendam de Reiliaco, una cum Hildeberto cognato suo, reclamasse aliqua ex his quae Gausfredus Papa Bovem apud idem castrum nobis donaverat. Sed accepto ab eodem Gausfredo pro his quae reclamabant excambio suo, auctorizante quoque sibi Marca ejusdem Gausfredi conjuge ea quae in excambium accipiebant, guerpiverunt gratanter et integre quicquid in his quae nobis fuerant donata reclamabant, testibus istis: Gausfredo Papa Bovem, Herberto nepote ejus, Guiscelino filio Ritmandi, Haimerico cognato ipsius Gausfredi, Otgerio Mischino, Odone preposito de Barolia, Archembaldo de Reiliaco, Fulchardo monacho, Ernaldo monacho, Letardo monacho, Odone famulo de Capella, Andrea Calvo. Eandem guerpitionem fecit postea idem Harduinus etiam in capitulo nostro, presentibus istis: Arnulfo clerico, Gausfredo campione, Giraldo coquo, Nihardo coquo, Ursione coquo.