Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 6

Item auctoramentum Gaufredi de Pruliaco.

Notum sit omnibus sanctae ecclesiae fidelibus quod ego Gaufredus de Pruliaco, cognomenlo Jordanis, auctorizavi monachis Majoris Monasterii ecclesiam sancti Lupi de Ruiliaco cum omnibus quae ad eam pertinent quieto jure in perpetuum possidendam, sicut eam Gaufredus Papa Bovem, sive dono sive pretio, eis tradidit. Feci autem hoc auctoramentum per consilium matris meae Almodis, tali convenientia ut praedicti monachi nomen mei patris scribant in martyrologio suo; insuper, pro anima ejus, pascant unum pauperem in perpetuum apud ipsam obedientiam, id est apud Ruiliacum. Praeterea, ut esset adhuc firmior, dederunt supradicti monachi mihi et matri meae X. libras denariorum. Hoc auctoramentum meum et matris meae audierunt et viderunt: Godefridus Bucellus, Gosfridus Rufus, Gauterius Ademarus Rotgerius, Guido de Pruliaco et filius ejus Guido.

Dum autem essemus apud Prusliacum in claustro monachorum sancti Petri ego et mater mea, venit Arnulfus monachus et supradictas X. libras denariorum, commemorata causa pro qua dabantur, coram omnibus qui aderant reddidit nobis; vidente abbate ipsius monasterii (Prusliacensis) domno Constantio, Godefrido et filiis suis Hugone et Drogone, Guidone et filiis ejus, Goffredo Rufo, Girardo Rufo, Gualterio Ademaro, Effredo Ademaro Gosfredo Lupo, Rotgerio, Firmino, Giraldo, Rainaldo Besillon, Rainaldo cellarario, Arnaldo, Araldo monacho.