Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 5

Auctoramentum Hugonis de Sancto Christophoro, de eadem ecclesia.

Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus quod ego Hugo miles de Sancto Cristophoro, filius Hugonis de Aludia, auctorizavi monachis Majoris Monasterii ecclesiam sancti Lupi de Ruiliaco cum omnibus quae ad eam pertinent quieto jure in perpetuum possidendam sicut eam Gaufredus Papa Bovem eis, sive dono sive precio, tradidit. Accepi autem ab eis, pro hoc auctoramento, quadringentos solidos denariorum et unam libram auri, tali convenientia ut, si etiam bellum habuero contra Gaufredum Papa Bovem vel contra comitem Andecavensem, de rebus tamen sancti Lupi nichil contingam, de eisdem rebus ullum damnum supradictis monachis inferam; sed ita fideliter amodo et res sancti Lupi et omnes res sancti Martini, ubicunque eas invenero, in quantum potero, defendam atque custodiam tanquam frater ipsorum. Propter quod in societatem benefacti eorum ab abbate Bartolomeo ego et uxor mea Richildis, quae ibi mecum erat et id ipsum mecum auctoravit, recepti sumus. Ego vero, in signum fidei et amiciciae, abbatem et monacos omnes qui cum eo erant osculatus sum; et ipsi polliciti sunt michi quod, si bene atque fideliter et sicut promisi res eorum dum vivam custodiero, post mortem meam scribent nomen meum in martyrologio suo. Factum est hoc auctoramentum et haec convenientia apud castellum cui hoc ipsum nomen est, scilicet Castellum, in claustro sanctae Mariae, audientibus et videntibus istis: Gosberto filio Landrici, Radulfo filio Marcoardi, Teoino Mansello, Rotberto de Rupibus, Fulcoio Rufo, Tetbaldo Barred, Odone foristario, Tetbaldo teloneario, Gauterio filio Mathei, Teoderico monacho, Engelgerio monacho, Tetbaldo monacho, Raginaldo monacho, Erveo, Alcherio; ex hominibus sancti Martini: Garinus clericus, Abbo diaconus, Bernardus major, Petrus coqus, Frotgerius, Durandus Calvus, Archembaldus homo Arnulfi clerici.