Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Relliaco, Nr. 4

Carta Eusebii Andecavensium episcopi, de concessione ejusdem ecclesiae monachis Majoris Monasterii.

Ego Eusebius, Andecavensium episcopus, notum fieri volo praesentibus et futuris quoniam venit ad me Gausfridus de Relliaco, cognomento Papa Bos, complanctum faciens de clericis ecclesiae illius quam in castello suo antecessor ejus, Airardus praepositus, in honorern sanctae virginis Mariae sanctique antistitis Lupi quondam edificaverat. Dicebat enim quod idem quatuor clerici, qui loco illi sub titulo canonicorum ad serviendum deputati erant, in aliis partibus possessiones haberent; et ob hoc, occupati aliis, ecclesiae cui dediti fuerant debitum famulatum aut interdum omitterent aut illic commorantes non sicut dignum erat peragerent. Proinde, consilium a me deposcens, hanc tandem licentiam impetravit ut vel pro ipsis alios expeditiores et honestiores clericos commutaret, vel monachos utpote religiosi ordinis ipsi ecclesiae pro canonicis attitularet. At cum Gauzfrido attitulandi potius consilium insedisset, venerabili abbati Majoris Monasterii Bartholomeo, sub titulo monachorum sancti Martini, locum ipsum cum rebus et appendiciis sui emendandum ac possidendum perpetuo, nostrae auctoritatis assensu, contradidit. Et haec est causa canonicorum tituli in monachorum titulum demutati, ne quis quandoque culpet ab re esse factum quod ratio non improbanda fieri persuasit. Sed ne forte iidem canonici causarentur in posterum assensum suum super hac re quasi in quadam fuisse extortum, futuras querelas eorum monachi preveniendo, data pecunia, sedaverunt. Nam Girulfo et sociis ejus Rainaldo videlicet et Gauslino atque......, singulis ipsorum attributis XIV. libris denariorum, gratuitum eorum favorem mercati sunt. Nos quoque, qui ecclesiam illam et consecravimus et hujusmodi privilegio notavimus ut in altari ipsius nullus haeres majori unquam precio quam LX. solidorum substituatur, habendum eam jure haereditario sancto Martino et monachis ejus cum ad se, sicut dictum est, pertinentibus rebus, per hujus nostri scripti seriem, pro mea ac successorum meorum animabus, concessimus. Quibus ne id forte videatur ingratum, noverint quod, non solum nostri sed etiam illorum, in hoc duximus commodum quibus hoc beneficio prestitum constat, ut sicut meus ita ipsorum dies anniversarius a fratribus Majoris Monasterii annotetur et recolatur per saecula cum suffragiis orationum. Unde si quis conatus fuerit hujus nostrae concessionis perturbare scriptum, ex Dei et nostra auctoritate habeat interdictum. Quod scriptum, ut nunc et imperpetuum irrefragabili perseveret firmitate, manus propriae subscriptione et eorum pariter quorum inferius designantur vocabula firmatum est. Signum Eusebii episcopi. Signum Guarini canonici.