Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Pedagiis et Teloneis, Nr. 8

De quarta parte telonei apud Salmurum, data a Gaufrido de Campo Caprario.

Noverint universi Majoris Monasterii monachi..... quod Gaufredus de Campo Caprario, qui et Ugo cognominabatur, cum in capitulo nostro beneficii nostri participationem accepisset, dedit Deo ac beato Martino et nobis ejus monachis quartam partem telonei quam habebat apud castrum quod dicitur Salmurum, de omnibus videlicet rebus nostris quaecumque ibi consuetudinem redditure essent; nam in eodem castro quartam telonei partem possidebat. Fecit autem hujus modi donum tam pro sua quam pro patris matrisque suae anima nec non et pro fratre suo Petro, qui in Hierusalem mortuus fuerat, qui etiam hoc teloneum ante eum possederat. Obtinuit praeterea in eodem capitulo apud eosdem fratres ut suum nomen, post ejus obitum ipsis denuntiatum, in eorum martirologio scriberetur; nomina vero paris matrisque suae nec non et praedicti fratris sui qui jam obierant, postquam eis obitus ipsorum terminus cognitus per eum esset, in martirologio similiter scriberentur. Hoc itaque donum, e capitulo exiens, tulit et posuit super altare, ubi interfuerunt isti: Johannes canonicus Sancti Martini, Aldebertus de Valeia, Sancelinus cellararius, Gaubertus Gazellus, Gaufredus Grinonius, Rainaldus, Fulcodius de Mariscalcia, Russellus nauta, Frogerius elemosinarius, Doardus coccus.