Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Pedagiis et Teloneis, Nr. 9

De consuetudinibus navigii beati Martini, apud Nannetum et Castrum Celsum.

Notum ... quod quodam tempore, cum rediret domnus abbas Bernardus de Nanneto et veniret ad Castrum Celsum, invenit ibi Danihelem de Palatio rogavitque eum ut consuetudines quas habebat de navigio beati Martini Majoris Monasterii, pro salute animae suae, beato Martino concederet. Cujus petitioni libenter annuens, quidquid de consuetudinibus navigii ejusdem sancti, et apud Nannetum et apud Castrum Celsum tenuerat, dereliquit. Quod ut firmius fieret, rogavit isdem Danihel Rotgerium de Monte Rebelli, qui tunc temporis Castri Celsi dominio fungebatur, ut quod ipse bono animo reliquerat et ille, quantum sibi pertinebat, concederet; quod et ipse concessit. Postea vero, cum ad Sanctum Florentium Vetulum domnus abbas Bernardus veniret, deprecatus est supradictus Danihel Mathiam Nannetensem comitem ut, quod de consuetudinibus navigii beato Martino guerpiverat, ipse proprio auctoramento confirmaret. Qui, audiente Alano Rivallonii filio, gratulanter auctorizavit. Donationis hujus testes sunt: domnus abbas Bernardus et bajulus ejus domnus Drogo, et domnus Robertus frater domni Ebraldi, qui tunc temporis erat praepositus obedientiae Castri Celsi, qui et ipse cepit quoddam lignum de terra et porrexit praedicto Daniheli per quod donum supradictae consuetudinis beato Martino fecit, quod et isdem Robertus postea reservavit; Gauterius de Nanneto, Gaufredus de Briheri, Budicus filius Odrici, Rainaldus Brienz, Gurmalonus; de famulis monachorum ....