De donatione partis Haimerici de Mauneia in eodem teloneo.
Notum sit posteris nostris quod Haimericus de Mauneia perdonavit Deo et beato Martino partem quae eum jure haereditario contingebat in teloneo rerum nostrarum per Montem Sorellum transeuntium. Factum est autem donum istud tempore domni Warnerii abbatis, qui eidem Haimerico quendam palefridum in caritate donavit, praesentibus multis et concedentibus Mascia uxore sua et fratribus ejus Guillelmo Matheo, Alinando, Stephano, Hainrico, Tedeuino et sorore eorum Sicilia; testibus istis: Harduino de Andiliaco et fratre ejus Nihardo, Huberto et Achardo fratribus, Harduino Malo Monacho, Mainardo de Castello, Avito cantore Santi Mauricii Turonensis, Archembaldo armigero ejus, Ivone, Matheo de Sancto Quintino monacho et famulo ejus, Johanne presbitero, Simone diacono et alis multis.