De donatione partis Gauscelini Malum Minat in eodem teloneo.
Rerum gestarum noticiam edax solet oblivio consumere. ..... Notum sit igitur omnibus veri Dei cultoribus quod Gauscelinus cognomento Malum Minat, de Monte Sorel, perdonavit sancto Martino Majoris Monasterii teloneum quod habebat in praefato castro, ut nullus posthac parentelae vel generis vel progeniei suae de rebus ...... Fecit autem hoc assensu et auctoramento uxoris sue, Emelinae nomine, filiorumque suorum, Radulfi videlicet, Johannis, Acfridi, Harduini. Porro testes hujus rei hic subnotati sunt: Rotbertus major, Richardus major, Rainaldus major, Guarnerius major, Odbertus cellerarius, Guarinus, Hildebertus, Hildegarius, Arnulfus, Frogerius, Hilduinus, Gausmerus clericus, Hugo nepos ipsius Gauscelini, Mainardus Bibe Vinum.