Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Pedagiis et Teloneis, Nr. 5

De confirmatione ejusdem telonei.

Anno vero ab incarnatione domini MCVIIIo, idem Galterius, Jerusalem proficiscens, ad nos divertit; et pro anima sua suorumque parentum et uxoris suae Grisciae, praefatum donum nobis sollemniter confirmavit. Sed quia jam in itinere erat et uxor ejus praesens non aderat, per Robertum de Matefelon, qui et ipse hoc concessit, mandavit ei et hominibus suis ut et ipsa concederet et homines suos concedere faceret et etiam filiastrum suum, filium videlicet ejusdem Grisciae. Perrexerunt igitur ad Montem Sorellum de monachis nostris ...... audientibus, ex parte Grisciae: Roberto de Matefelon, Normanno de Monte Sorello, Beringario et Valloto teloneariis, Garino de Bretiniaco, Vitali, Odelino; de famulis nostris: Huberto cellerario, Lisiardo, Bertranno, Johanne filio Hervei pistoris. Cum autem praefati Galterii filius, nomine Willelmus, patre vivente illi successisset in honorem, de teloneo atque pedagio supradicto coepit nos infestare, licet pater ejus elemosinam illam se fecisse nobis testaretur filioque suo, scilicet Willelmo, praesente eam nobis diratiocinari paratus esset. Unde saepius a nobis conventus, Deo tandem volente, elemosinam patris sui et deinceps suam se concessurum promisit. Misimus itaque ad eum quatuor ex fratribus nostris: Durandum camerarium, Garnerium priorem Taventi, Johannem de Ambianis et Garnerium notarium, ut concessioni illi totius vice capituli interessent; in quorum praesentia et uxoris suae Matildis, apud Montem Sorellum in camera sua, nobis concessit pedagium et teloneum ad Condam et ad Montem Sorellum omnium rerum nostrarum per aquam sive per terram transeuntium, ita libere sicuti pater ejus antea nobis dederat. Hoc concessit Matildis uxor ejus. Testes inde sunt: Peregrina soror ipsius Willelmi, Haimericus de Faia, Haimericus de Berniciaco, Galterius de Masciaco, Radulfus Male Minat, Haimericus de Gerria, Ernaldus de Sisiniaco, Ernaldus cellararius ejus, Misce Jocum camerarius ejus; de famulis nostris: Christianus de Hospitio, Stephanus Bellotus, Paganus et Willelmus de Tavento prepositi. Non multis igitur postea evolutis diebus, subsequente quadragesima, venit supradictus Guillelmus Majus Monasterium. Capitulum etiam nostrum cum aliquantis ex hominibus suis et de nostris expetens, domnum Odonem abbatem nostrum ex hac ipsa concessione, vidente omni capitulo et videntibus illis qui cum eo advenerant, per particulam virgulae de capitulo investivit et investituram illam, jubente domno Odone abbate, super majus altare posuit in presentia testium istorum et hominum suorum: Haimerici de Ripa, Haimerici de Jareia, Guastinelli de Tuilleio, Beringerii de Coldreio, Rainardi presbiteri de Sulliaco; hominum autem nostrorum: Radulfi de Auri Casa, Arnulfi cellararii, Rosselli filii Hervei nautae, Gualterii de Castro Gilaiis, Rainaldi de Chaltbon, Pagani Gazelli, Enardi de Gahardo, Florentii de Sancto Givallo, Ricardi Clementis et Andrea de Columbariis. Eodem post hanc concessionem anno, cum pellicia e coopertoria camerarii de feria Sancti Florentii per aquam deferrentur, homines ejusdem Guillelmi, ipso tamen ignorante, VIII. denarios inde ceperunt. Paulo post ipse Guillelmus Turonis veniens, coram multis, VIII. supradictos denarios, per domnum Rotbertum Magnum monachum nostrum, nobis misit et, in generali capitulo nostro, domno abbati et nobis eos reddi jussit; quod factum fuit. Milites qui cum eo erant, quando denarios misit, hii sunt: Gervasius de Sancto Michaele et Hugo de Faia, praecentor quoque Sancti Mauricii Avitus et Ansegisus famulus domni Roberti.