Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Liriaco, Nr. 8

De homicidio quod fecit Willelmus Girolet: dodonum scilicet ejus de ecclesia Sancti Salvatoris, donum Rollandi de Liriaco de decima vinearum suarum et donum Gaufridi Boterelli de quadam vinea.

Quia, caelestis regni desiderio, ad bene operandum merito accendimur, dicente scriptura: THESAURIZATE VOBIS THESAUROS IN COELO UBI NEC TINEA VEL ERUGO EXTERMINAT ET FURES NON EFFODIUNT NEC FURANTUR; idcirco nobis, de manmona iniquitatis, amicos faciamus, ut ab ipsis in aeterna tabernacula recipi mereamur. Quod ego Willelmus, cognomento Girolet, sepius mente revolvens, ob scelerum meorum squalores abstergendas precipue autem ut homicidium fratris Rollandi quod feceram mihi dimitteretur et occisi animae prodesset, in quadam Pascali solempnitate cum ipso Rollando Majus Monasterium adii et in generale capitulum, monachis hinc inde residentibus, intravi. Et pro anima ejus quem reus occideram, qui Gaufridus dicebatur, per manum domni Odonis abbatis, cum disciplinali virgula, ipsi et monachis Majoris Monasterii contuli quicquid in ecclesia Sancti Salvatoris, jure seculari, diu quiete possederam et quicquid decimarum in ipsa parroechia eatenus habueram; et donum inde cum ipsa virgula super majus altare, pluribus videntibus quorum nomina subscribentur, posui. Et ut hoc in perpetuum ratum haberetur, omnibus de quibus aliqua calumpniae suspitio ori poterat concedere feci, de quibus huic cartulae paucorum nomina, fastidium prolixitatis evitande (gratia), inscribi jussi: uxor videlicet mea et fratres mei Bomarus et Willelmus et Odericus filius Burgundionis. Quo peracto, ipsa die in eodem capitulo nobis adhuc residentibus, Rollandus de Liriaco, hujus boni operis emulator existens, partem decimae vinearum suarum quam sibi retinuerat, nam reliquam jam antea habebamus, monachis nostris de Liriaco in perpetuum possidendam donavit, et donum super majus altare posuit. Horum itaque donorum testes hinc inde mutuo sunt: Willelmus Girolet et Rollandus de Liriaco et Gaufridus Boterellus, de cujus feuo decima de aecclesia Sancti Salvatoris erat quam, sicut jam dictum est, Willelmus Girolet nobis dederat, qui etiam hoc donum concessit et confirmavit, et frater ejus Rollandus clericus qui hoc ipsum concessit, et Mauritius presbiter; de nostris vero: Gaudinus foristarius, Landricus de Turre, Paganus Arraldi et plures alii qui in capitulum in tanta sollempnitate convenerant.

Concessit insuper nobis Gaufredus Boterellus quandam vineam, quae fuerat patris domni Hildeberti Nannetensis monachi nostri, aput Loratorium sitam, quam nobis frater ipsius Hildeberti donaverat. Hujus concessionis testes sunt jam superius descripti.

Acta sunt haec omnia apud Majus Monasterium in capitulo generali, in sollempnitate Pascali, anno ab incarnatione domini MCXXVIo, ordinationis autem domni Odonis abbatis primo.