Carta Rollandi de Liriaco, de dimissione totius decimae parrochiae Liriaci et de dono quorumdam pratorum.
Ego Rollandus, dominus Liriaci, condolens peccato parentum meorum et mei ipsius, quod ideo contraxeramus quia decimam parrechiae de Liriaco cum periculo animarum nostrarum, ut pote laïci, tenueramus quod proprium est jus aecclesiae, venerabilem abbatem Majoris Monasterii Odonem nomine, apud Liriacum consistentem, cum magna multitudine amicorum meorum conveni, et tam parentes meos quam me ipsum in hoc culpabiles esse, coram eo et fratribus qui cum ipso erant, confessus sum. Venientes itaque ego et uxor mea Matildis duo quoque fratres mei Oliverius et Gestinus sed et filius meus Herveus, dimisimus totam decimam de parrechia Liriaci sive annone seu vini sive omnium aliarum rerum unde parentes mei vel ego decimam habueramus totam inquam decimam ex integre de parrechia Liriaci dimisimus in manu venerabilis Odonis abbatis, et donum ipsius dimissionis super altare sanctae Mariae de Liriaco simul posuimus. Facto itaque dono isto, ego et supradicta uxor mea naturalem filium nostrum adhuc in cunabulis consistentem, nomine Johannem Martini, obtulimus Deo et B. Martino, ponentes ipsum infantulum super altare sanctae Mariae de Liriaco ac deinde manibus venerabilis Odonis abbatis eum tradentes; per miseriam obsecrantes ut, ex quo idem infantulus doctrine capax fuerit et ad docendum habilis, secundum dispositionem abbatis Majoris Monasterii, in aliqua domorum Majoris Monasterii tamdiu erudiretur quousque, aetatae adultus, laborem monasticae religionis ferre posset et tunc monachus fieret. Si quis vero de jam dicta decima, ita a nobis Majori Monasterio collata, aliquid defraudaverit et pro justicia aecclesiastica illud emendare noluerit, dominus Liriaci justiciam de eo faciet, pro voluntate tamen prioris de Liriaco. Et quia monachi de Liriaco non satis fenum ad usus suos se habere conquerebantur, ego Rollandus dedi eisdem, in presentia abbatis sui Odonis, pratum Mathei Chaenon et pratum Gaenardi, pratum quoque Gregorii, gratum mutuum de meo his tribus pro pratis suis recompensans; pratum etiam Adelardi dedi et concessi eisdem monachis sicut antea illud tenuerant. Insuper dedi eis dimidium arpennum prati, ut ipsi monachi de Liriaco facerent unaquaque dominica processionem ad ecclesiam sancti Martini sibi proximam aut per publicam viam euntes aut per claustrum si, aliqua aeris intemperie, per publicam via ire non poterint. Ego quoque Rollandus misericorditer exegi a venerabili Odone abbate ut monachi de Liriaco quoddam membrum aecclesiae sactae Mariae contiguum super tumulum matris meae, cum adjutorio meo et aliorum hominum meorum, construerent, et ibi altari edificato tribusque sacerdotibus monachis apud Liriacum abbate delegatis, nisi aut contrario eventu temporum aut defectu victus ibi esse prohiberentur, unus ex sacerdotibus monachis vel capellanus aecclesiae missam cotidie, pro vivis et defunctis, super altari in eodem membro facto cantarent. Abbas autem Majoris Monasterii facto membro et altari, missalem, calicem et casulam prima vice tantum mittet. Postulavi quoque ab eodem abbate ut nocte lampas ante ipsum altare ardeat et ut uxores dominorum Liriaci, mea videlicet et heredum ac successorum meorum, in eodem membro juxta matrem meam sepulturam accipiant. Poposci etiam ut capellanus monachorum VIII. sextarios, inter frumentum et segalam, loco mercedis unoquoque anno a monachis accipiat. Haec omnia, sicut superius digesta sunt, michi concessit liberalitate sua idem venerabilis Odo abbas et fratres qui cum eo erant, qui et hujus pacti nostri testes sunt: Guillelmus videlicet de Paciaco, Laurentius bajulus, Guiscelmus scriptor hujus cartulae, Hugo hospitalarius, Tetbaldus, Gestinus prior Liriaci, Haimo, Guingomarus, Anselmus; de famulis abbatis: Paganus camerarius, Johannes mariscalcus, Radulfus coquus, Gaudinus, Rotbertus Tuugal, Eschivardus, Herveus, Frotmundus de Castro Duno, Samson clericus, Adelardus quoque capellanus Liriaci et Vitalis presbiter de Castro Celso; de militibus: Masce Chaenon, Stephanus artifex, Paganus de Barba Cati, Rainaldus de Alneio, Mala Nox pontonerius.